|
1. Restant tres minores Prophetae, qui prophetaverunt in fine
captivitatis, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Quorum Aggaeus
Christum et Ecclesiam hac apertius brevitate prophetat: Haec dicit
Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo
coelum, et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes; et
veniet Desideratus cunctis gentibus (Aggaei II, 7 et 8). Haec
prophetia partim jam completa cernitur, partim speratur in fine
complenda. Movit enim coelum Angelorum et siderum testimonio, quando
incarnatus est Christus. Movit terram ingenti miraculo, de ipso
virginis partu. Movit mare et aridam, cum et in insulis et in orbe
toto Christus annuntiatur. Ita moveri omnes gentes videmus ad fidem.
Jam vero quod sequitur, Et veniet Desideratus cunctis gentibus, de
novissimo ejus exspectatur adventu . Ut enim desideratus esset
exspectantibus, prius oportuit eum dilectum esse credentibus.
2. Zacharias de Christo et Ecclesia: Exsulta, inquit, valde,
filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce Rex tuus veniet tibi,
justus, et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam , et
super pullum filium asinae: et potestas ejus a mari usque ad mare, et
a fluminibus usque ad fines terrae (Zach. IX, 9 et 10). Hoc
quando factum sit, ut Dominus Christus in itinere jumento hujus
generis uteretur, in Evangelio legitur: ubi et haec prophetia
commemoratur ex parte, quantum illi loco sufficere visum est (Matth.
XXI). Alio loco ad ipsum Christum in Spiritu prophetiae loquens
de remissione peccatorum per ejus sanguinem: Tu quoque, inquit, in
sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est
aqua (Zach. IX, 11). Quid per hunc lacum velit intelligi,
possunt diversa sentiri, etiam secundum rectam fidem . Mihi tamen
videtur non eo significari melius, nisi humanae miseriae siccam
profunditatem quodammodo et sterilem, ubi non sunt fluenta justitiae,
sed iniquitatis lutum. De hoc quippe etiam in Psalmo dicitur: Et
eduxit me de lacu miseriae, et de luto limi (Psal. XXXIX,
3).
3. Malachias prophetans Ecclesiam, quam per Christum cernimus
propagatam, Judaeis apertissime dicit ex persona Dei: Non est mihi
voluntas in vobis, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu
enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in
omni loco sacrificabitur et offeretur nomini meo oblatio munda: quia
magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus (Malach. I, 10).
Hoc sacrificium per sacerdotium Christi secundum ordinem
Melchisedech, cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo jam
videamus offerri, sacrificium autem Judaeorum, quibus dictum est,
Non est mihi voluntas in vobis, nec accipiam de manibus vestris
munus, cessasse negare non possunt; quid adhuc exspectant alium
Christum, cum hoc quod prophetatum legunt et impletum vident, impleri
non potuerit, nisi per ipsum? Dicit enim paulo post de ipso ex
persona Dei: Testamentum meum erat cum eo vitae et pacis: et dedi ei
ut timore timeret me, et a facie nominis mei revereretur. Lex
veritatis erat in ore ipsius, in pace dirigens ambulavit mecum, et
multos convertit ab iniquitate: quoniam labia sacerdotis custodient
scientiam, et legem inquirent ex ore ejus; quoniam angelus Domini
omnipotentis est (Id. II, 5-7). Nec mirandum est, quia
omnipotentis Dei angelus dictus est Christus Jesus. Sicut enim
servus propter formam servi, in qua venit ad homines; sic et angelus
propter Evangelium, quod nuntiavit hominibus. Nam si graeca ista
interpretemur, et Evangelium bona nuntiatio est, et angelus nuntius.
De ipso quippe iterum dicit: Ecce mitto angelum meum, et prospiciet
viam ante faciem meam: et subito veniet in templum suum Dominus quem
vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit,
dicit Dominus omnipotens : et quis sustinebit diem introitus ejus?
aut quis resistet in aspectu ejus? (Malach. III, 1, 2) Hoc
loco et primum et secundum Christi praenuntiavit adventum: primum
scilicet, de quo ait, Et subito veniet in templum suum; id est, in
carnem suam, de qua dixit in Evangelio, Solvite templum hoc, et in
triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19): secundum vero, ubi
ait, Ecce venit, dicit Dominus omnipotens, et quis sustinebit diem
introitus ejus, aut quis resistet in aspectu ejus? Quod autem dicit,
Dominus quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis,
significavit utique etiam Judaeos secundum Scripturas quas legunt,
Christum quaerere, et velle. Sed multi eorum, quem quaesierunt et
voluerunt, venisse non agnoverunt, excaecati in cordibus suis
praecedentibus meritis suis. Quod sane hic nominat testamentum, vel
supra, ubi ait, Testamentum meum erat cum eo; vel hic, ubi eum
dixit angelum testamenti: novum procul dubio Testamentum debemus
accipere, ubi sempiterna; non vetus, ubi temporalia sunt promissa:
quae pro magno habentes plurimi infirmi, et Deo vero talium rerum
mercede servientes, quando vident eis impios abundare, turbantur.
Propter quod idem propheta, ut novi Testamenti beatitudinem
aeternam, quae non dabitur nisi bonis, distingueret a veteris terrena
felicitate, quae plerumque datur et malis: Ingravastis, inquit,
super me verba vestra, dicit Dominus, et dixistis, In quo
detraximus de te? Dixistis, Vanus est omnis qui servit Deo; et
quid plus, quia custodivimus observationes ejus, et quia ambulavimus
supplicantes ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos
beatificamus alienos, et reaedificantur omnes qui faciunt iniqua: et
adversati sunt Deo, et salvi facti sunt. Haec oblocuti sunt, qui
timebant Dominum, unusquisque ad proximum suum: et animadvertit
Dominus, et audivit: et scripsit librum memoriae in conspectu suo,
eis qui timent Dominum, et reverentur nomen ejus. Isto libro
significatum est Testamentum Novum. Denique quod sequitur,
audiamus: Et erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in diem , qua
ego facio, in acquisitionem; et eligam eos, sicut homo eligit filium
suum servientem sibi: et convertemini, et videbitis inter justum et
injustum, et inter servientem Deo, et non servientem. Quoniam ecce
dies venit ardens sicut clibanus, et concremabit eos: et erunt omnes
alienigenae, et omnes facientes iniquitatem stipula, et incendet illos
dies qui adveniet, dicit Dominus omnipotens: et non derelinquetur
eorum radix, neque sarmentum. Et orietur vobis timentibus nomen
meum, sol justitiae: et sanitas in pennis ejus: et exibitis, et
exsultabitis sicut vituli ex vinculis resoluti; et conculcabitis
iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris in die, in quo ego facio,
dicit Dominus omnipotens (Malach. III, 13-18; IV,
1-3). Hic est qui dicitur dies judicii: de quo suo loco, si
Deus voluerit, loquemur uberius.
|
|