|
Post hos tres prophetas, Aggaeum, Zachariam, Malachiam, per idem
tempus liberationis populi ex Babylonica servitute scripsit etiam
Esdras, qui magis rerum gestarum scriptor est habitus, quam
propheta: sicuti est et liber, qui appellatur Esther: cujus res
gesta in laudem Dei non longe ab his temporibus invenitur: nisi forte
Esdras in eo Christum prophetasse intelligendus est, quod inter
juvenes quosdam orta quaestione, quid amplius valeret in rebus; cum
reges unus dixisset, alter vinum, tertius mulieres, quae plerumque
regibus imperarent: idem tamen tertius veritatem super omnia
demonstravit esse victricem (III Esdrae, III, 9 seqq.) .
Consulto autem Evangelio, Christum cognoscimus esse veritatem. Ab
hoc tempore apud Judaeos restituto templo, non reges, sed principes
fuerunt usque ad Aristobulum : quorum supputatio temporum non in
Scripturis sanctis, quae canonicae appellantur, sed in aliis
invenitur, in quibus sunt et Machabaeorum libri , quos non Judaei,
sed Ecclesia pro canonicis habet, propter quorumdam Martyrum
passiones vehementes atque mirabiles, qui antequam Christus venisset
in carnem , usque ad mortem pro Dei lege certaverunt, et mala
gravissima atque horribilia pertulerunt.
|
|