|
Jam vero si longe antiquiora repetam, et ante illud grande diluvium
noster erat utique Noe patriarcha, quem prophetam quoque non immerito
dixerim: si quidem ipsa arca quam fecit, et in qua cum suis evasit,
prophetia nostrorum temporum fuit. Quid Enoch septimus ab Adam,
nonne etiam in canonica epistola apostoli Judae prophetasse praedicatur
(Judae 14)? Quorum scripta ut apud Judaeos et apud nos in
auctoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam
videbantur habenda esse suspecta, ne proferrentur falsa pro veris .
Nam et proferuntur quaedam quae ipsorum esse dicantur ab eis qui pro
suo sensu passim, quod volunt, credunt. Sed ea castitas canonis non
recepit, non quod eorum hominum, qui Deo placuerunt, reprobetur
auctoritas, sed quod ista esse non credantur ipsorum. Nec mirum debet
videri, quod suspecta habentur, quae sub tantae antiquitatis nomine
proferuntur; quandoquidem in ipsa historia regum Juda et regum
Israel, quae res gestas continet, de quibus eidem Scripturae
canonicae credimus, commemorantur plurima, quae ibi non explicantur,
et in libris aliis inveniri dicuntur, quos Prophetae scripserunt, et
alicubi eorum quoque Prophetarum nomina non tacentur (I Par.
XXIX, 29; II Par. IX, 29); nec tamen inveniuntur in
canone, quem recepit populus Dei. Cujus rei, fateor, causa me
latet; nisi quod existimo, etiam ipsos, quibus ea quae in auctoritate
religionis esse deberent, sanctus utique Spiritus revelabat, alia
sicut homines historica diligentia, alia sicut Prophetas inspiratione
divina scribere potuisse; atque haec ita fuisse distincta, ut illa
tanquam ipsis, ista vero tanquam Deo per ipsos loquenti, judicarentur
esse tribuenda; ac sic illa pertinerent ad ubertatem cognitionis, haec
ad religionis auctoritatem: in qua auctoritate custoditur canon,
praeter quem si qua jam etiam sub nomine veterum Prophetarum scripta
proferuntur, nec ad ipsam copiam scientiae valent, quoniam utrum eorum
sint, quorum esse dicuntur, incertum est; et ob boc eis non habetur
fides, maxime his in quibus etiam contra fidem librorum canonicorum
quaedam leguntur, propter quod ea prorsus non esse apparet illorum.
|
|