CAPUT XXXIX. De hebraicis litteris, quae nunquam in suae linguae proprietate non fuerint.

Non itaque credendum est, quod nonnulli arbitrantur, hebraeam tantum linguam per illum qui vocabatur Heber, unde Hebraeorum vocabulum est, fuisse servatam, atque inde pervenisse ad Abraham, hebraeas autem litteras a lege coepisse, quae data est per Moysen; sed potius per illam successionem patrum, memoratam linguam cum suis litteris custoditam . Denique Moyses in populo Dei constituit, qui docendis litteris praeessent, prius quam divinae legis ullas litteras nossent. Hos appellat Scriptura GRAMMATOEISAGOGEIS, qui latine dici possunt litterarum inductores vel introductores, eo quod eas inducant, id est introducant quodammodo in corda discentium, vel in eas potius ipsos quos docent. Nulla igitur gens de antiquitate sapientiae suae super Patriarchas et Prophetas nostros, quibus inerat divina sapientia, ulla se vanitate jactaverit; quando nec Aegyptus invenitur, quae solet falso et inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari, qualicumque sapientia sua Patriarcharum nostrorum tempore praevenisse sapientiam. Neque enim quisquam dicere audebit mirabilium disciplinarum eos peritissimos fuisse, antequam litteras nossent, id est, antequam Isis eo venisset, easque ibi docuisset. Ipsa porro eorum memorabilis doctrina, quae appellata est sapientia, quid erat nisi maxime astronomia, et si quid aliud talium disciplinarum magis ad exercenda ingenia, quam ad illuminandas vera sapientia mentes valere solet? Nam quod attinet ad philosophiam, quae se docere profitetur aliquid, unde fiant homines beati, circa tempora Mercurii, quem Trismegistum vocaverunt, in illis terris ejusmodi studia claruerunt: longe quidem ante sapientes vel philosophos Graeciae, sed tamen post Abraham, et Isaac, et Jacob, et Joseph; nimirum etiam post ipsum Moysen. Eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlas ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus avus Mercurii majoris, cujus nepos fuit Trismegistus iste Mercurius .