|
1. Ut autem jam cognitionem omittamus historiae, ipsi philosophi, a
quibus ad ista progressi sumus, qui non videntur laborasse in studiis
suis, nisi ut invenirent quomodo vivendum esset accommodate ad
beatitudinem capessendam, cur dissenserunt et a magistris discipuli,
et inter se condiscipuli, nisi quia ut homines humanis sensibus et
humanis ratiocinationibus ista quaesierunt? Ubi quamvis esse potuerit
et studium gloriandi, quo quisque alio sapientior et acutior videri
cupit, nec sententiae quodammodo addictus alienae, sed sui dogmatis et
opinionis inventor: tamen ut nonnullos vel etiam plurimos eorum fuisse
concedam, quos a suis doctoribus vel discendi sociis amor veritatis
abruperit, ut pro ea certarent, quam veritatem putarent, sive illa
esset, sive non esset; quid agit, aut quo vel qua, ut ad
beatitudinem perveniatur, humana se porrigit infelicitas, si divina
non ducit auctoritas? Denique auctores nostri, in quibus non frustra
sacrarum litterarum figitur et terminatur canon, absit ut inter se
aliqua ratione dissentiant . Unde non immerito, cum illa scriberent,
eis Deum vel per eos locutum, non pauci in scholis atque gymnasiis
litigiosis disputationibus garruli, sed in agris atque in urbibus cum
doctis atque indoctis tot tantique populi crediderunt. Ipsi sane pauci
esse debuerunt, ne multitudine vilesceret quod religione earum esse
oporteret: nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio.
Neque enim in multitudine philosophorum, qui labore etiam litterario
monumenta suorum dogmatum reliquerunt, facile quis invenerit, inter
quos cuncta quae sensere conveniant: quod ostendere hoc opere longum
est.
2. Quis autem sectae cujuslibet auctor sic est in hac daemonicola
civitate approbatus, ut caeteri improbarentur, qui diversa et adversa
senserunt? Nonne apud Athenas et Epicurei clarebant, asserentes res
humanas ad deorum curam non pertinere, et Stoici, qui contraria
sentientes, eas regi atque muniri diis adjutoribus atque tutoribus
disputabant? Unde miror cur Anaxagoras reus factus sit, quia solem
esse dixit lapidem ardentem, negans utique Deum, cum in eadem
civitate gloria floruerit Epicurus, vixeritque securus, non solum
solem vel ullum siderum Deum esse non credens, sed nec Jovem, nec
ullum deorum omnino in mundo habitare contendens, ad quem preces
hominum supplicationesque perveniant. Nonne ibi Aristippus in
voluptate corporis summum bonum ponens, ibi Antisthenes virtute animi
potius hominem fieri beatum asseverans, duo philosophi nobiles et ambo
Socratici, in tam diversis atque inter se contrariis finibus vitae
summam locantes, quorum etiam ille fugiendam, iste administrandam
sapienti dicebat esse rempublicam, ad suam quisque sectam sectandam
discipulos congregabat? Nempe palam in conspicua et notissima
porticu, in gymnasiis, in hortulis, in locis publicis ac privatis,
catervatim pro sua quisque opinione certabant: alii asserentes unum,
alii innumerabiles mundos; ipsum autem unum alii ortum esse, alii vero
initium non habere; alii interiturum, alii semper futurum; alii mente
divina, alii fortuitu et casibus agi: alii immortales esse animas,
alii mortales; et qui immortales, alii revolvi in bestias, alii
nequaquam; qui vero mortales, alii mox interire post corpus, alii
vivere etiam postea vel paululum, vel diutius, non tamen semper: alii
in corpore constituentes finem boni, alii in animo, alii in utroque,
alii extrinsecus posita etiam bona ad animum et corpus addentes: alii
sensibus corporis semper, alii non semper, alii nunquam, putantes
esse credendum. Has et alias pene innumerabiles dissensiones
philosophorum, quis unquam populus, quis senatus, quae potestas vel
dignitas publica impiae civitatis dijudicandas, et alias probandas ac
recipiendas, alias improbandas repudiandasque curavit, ac non passim
sine ullo judicio confuseque habuit in gremio suo tot controversias
hominum dissidentium, non de agris et domibus, vel quacumque
pecuniaria ratione, sed de his rebus, quibus aut misere vivitur aut
beate? Ubi etsi aliqua vera dicebantur, eadem licentia dicebantur et
falsa; prorsus ut non frustra talis civitas mysticum vocabulum
Babylonis acceperit. Babylon quippe interpretatur Confusio, quod
nos jam dixisse meminimus (Libro 16, cap. 4, et alibi). Nec
interest diaboli regis ejus, quam contrariis inter se rixentur
erroribus, quos merito multae variaeque impietatis pariter possidet.
3. At vero gens illa, ille populus, illa civitas, illa
respublica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei, nullo
modo pseudoprophetas cum veris Prophetis pari licentia confuderunt:
sed concordes inter se atque in nullo dissentientes, sacrarum
Litterarum veraces ab eis agnoscebantur et tenebantur auctores. Ipsi
eis erant philosophi, hoc est, amatores sapientiae, ipsi sapientes,
ipsi theologi, ipsi prophetae, ipsi doctores probitatis atque
pietatis. Quicumque secundum illos sapuit et vixit, non secundum
homines, sed secundum Deum, qui per eos locutus est, sapuit et
vixit. Ibi si prohibitum est sacrilegium, Deus prohibuit. Si
dictum est, Honora patrem tuum et matrem tuam, Deus jussit. Si
dictum est, Non moechaberis, Non homicidium facies, Non furaberis
(Exod. XX, 12-15), et caetera hujusmodi, non haec ora
humana, sed oracula divina fuderunt. Quidquid philosophi quidam inter
falsa, quae opinati sunt, verum videre potuerunt, et laboriosis
disputationibus persuadere moliti sunt, quod mundum istum fecerit
Deus, eumque ipse providentissimus administret, de honestate
virtutum, de amore patriae, de fide amicitiae, de bonis operibus
atque omnibus ad mores probos pertinentibus rebus, quamvis nescientes
ad quem finem et quonam modo essent ista omnia referenda, propheticis,
hoc est divinis vocibus, quamvis per homines, in illa civitate populo
commendata sunt, non argumentationum concertationibus inculcata; ut
non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui
illa cognosceret.
|
|