|
Has sacras Litteras etiam unus Ptolemaeorum regum Aegypti nosse
studuit et habere. Nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus
cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua
universam Asiam, imo pene totum orbem, partim vi et armis, partim
terrore subegerat, quando inter caetera Orientis etiam Judaeam
ingressus obtinuit; eo mortuo comites ejus, cum regnum illud
amplissimum non pacifice inter se possessuri divisissent, sed potius
dissipassent, bellis omnia vastaturi, Ptolemaeos reges habere coepit
Aegyptus: quorum primus Lagi filius, multos ex Judaea captivos in
Aegyptum transtulit. Huic autem succedens alius Ptolemaeus, qui est
appellatus Philadelphus, omnes quos ille adduxerat subjugatos,
liberos redire permisit: insuper et dona regia in templum Dei misit,
petivitque ab Eleazaro tunc pontifice, dari sibi Scripturas, quas
profecto audierat fama praedicante divinas; et ideo concupiverat habere
in bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. Has ei cum idem pontifex
misisset hebraeas, post etiam ille interpretes postulavit; et dati
sunt septuaginta duo, de singulis duodecim tribubus seni homines,
linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae. Quorum
interpretatio ut Septuaginta vocetur, jam obtinuit consuetudo.
Traditur sane tam mirabilem ac stupendum pleneque divinum in eorum
verbis fuisse consensum, ut cum ad hoc opus separatim singuli sederint
(ita enim eorum fidem Ptolemaeo placuit explorare), in nullo verbo,
quod idem significaret et tantumdem valeret, vel in verborum ordine,
alter ab altero discreparet: sed tanquam unus esset interpres, ita
quod omnes interpretati sunt, unum erat: quoniam re vera Spiritus
erat unus in omnibus . Et ideo tam mirabile Dei munus acceperant, ut
illarum Scripturarum, non tanquam humanarum, sed sicut erant,
tanquam divinarum, etiam isto modo commendaretur auctoritas,
credituris quandoque gentibus profutura, quod jam videmus effectum.
|
|