|
Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam
sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus,
Theodotion; sicut etiam illa est interpretatio, cujus auctor non
apparet, et ob hoc sine nomine interpretis, Quinta editio nuncupatur
: hanc tamen quae Septuaginta est, tanquam sola esset, sic recepit
Ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique
utrum alia sit aliqua ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione
etiam in latinam linguam interpretatum est quod Ecclesiae Latinae
tenent . Quamvis non defuerit temporibus nostris presbyter
Hieronymus, homo doctissimus, et omnium trium linguarum peritus, qui
non ex graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem Scripturas
converterit. Sed ejus tam litteratum laborem quamvis Judaei fateantur
esse veracem, Septuaginta vero interpretes in multis errasse
contendant; tamen Ecclesiae Christi tot hominum auctoritati, ab
Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum, neminem judicant
praeferendum: quia etsi non in eis unus apparuisset Spiritus, sine
dubitatione divinus, sed inter se verba interpretationis suae
Septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset
omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum
vero tantum in eis signum divinitatis apparuit, profecto quisquis alius
illarum Scripturarum ex hebraea in quamlibet aliam linguam interpres
est verax, aut congruit illis Septuaginta interpretibus, aut si
congruere non videtur, altitudo ibi prophetica esse credenda est.
Spiritus enim qui in Prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse
erat etiam in Septuaginta viris, quando illa interpretati sunt: qui
profecto auctoritate divina et aliud dicere potuit, tanquam propheta
ille utrumque dixisset, quia utrumque idem Spiritus diceret; et hoc
ipsum aliter, ut si non eadem verba, idem tamen sensus bene
intelligentibus dilucesceret; et aliquid praetermittere, et aliquid
addere, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere
servitutem, quam verbis debebat interpres, sed divinam potius
potestatem, quae mentem replebat et regebat interpretis. Nonnulli
autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraeis
codicibus emendandos putarunt: nec tamen ausi sunt detrahere, quod
hebraei non habebant, et Septuaginta posuerunt; sed tantummodo
addiderunt quae in hebraeis inventa, apud Septuaginta non erant;
eaque signis quibusdam in stellarum modum factis, ad capita eorumdem
versuum notaverunt, quae signa asteriscos vocant. Illa vero quae non
habent hebraei, habent autem Septuaginta, similiter ad capita versuum
jacentibus virgulis, sicut scribuntur unciae, signaverunt. Et multi
codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini . Quae
autem non praetermissa vel addita, sed aliter dicta sunt, sive alium
sensum faciant etiam ipsum non abhorrentem, sive alio modo eumdem
sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis
nequeunt reperiri. Si igitur, ut oportet, nihil aliud intueamur in
Scripturis illis, nisi quid per homines dixerit Dei Spiritus,
quidquid est in hebraeis codicibus, et non est apud interpretes
Septuaginta noluit ea per istos, sed per illos Prophetas Dei
Spiritus dicere. Quidquid vero est apud Septuaginta, in hebraeis
autem codicibus non est, per istos ea maluit, quam per illos, idem
Spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. Isto enim
modo alia per Isaiam, alia per Jeremiam, alia per alium atque alium
prophetam, vel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut voluit.
Quidquid porro apud utrosque invenitur, per utrosque dicere voluit
unus atque idem Spiritus; sed ita, ut illi praecederent prophetando,
isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis
vera, et concordantia dicentibus unus pacis Spiritus fuit; sic et in
istis non secum conferentibus, et tamen tanquam uno ore cuncta
interpretantibus, idem Spiritus unus apparuit.
|
|