|
Sed ait aliquis, Quomodo sciam quid Jonas propheta dixerit
Ninivitis, utrum Triduum, et Ninive evertetur; an, Quadraginta
dies (Jonae III, 4)? Quis enim non videat non potuisse
utrumque tunc dici a Propheta, qui missus fuerat terrere comminatione
imminentis exitii civitatem? Cui si tertio die fuerat futurus
interitus, non utique quadragesimo die: si autem quadragesimo, non
utique tertio. Si ergo a me quaeritur, quid horum Jonas dixerit,
hoc puto potius quod legitur in hebraeo, Quadraginta dies, et Ninive
evertetur. Septuaginta quippe longe posterius interpretati aliud
dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret, et in unum eumdemque
sensum, quamvis sub altera significatione, concurreret; admoneretque
lectorem, utraque auctoritate non spreta, ab historia sese attollere
ad ea requirenda, propter quae significanda historia ipsa conscripta
est. Gesta sunt quippe illa in Ninive civitate, sed aliquid etiam
significaverunt, quod modum illius civitatis excedat: sicut gestum
est, quod ipse Prophetae in ventre ceti triduo fuit, et tamen alium
significavit in profundo inferni triduo futurum, qui Dominus est
omnium Prophetarum. Quapropter si per illam civitatem recte accipitur
Ecclesia gentium prophetice figurata, eversa scilicet per
poenitentiam, ut qualis fuerat jam non esset; hoc quoniam per
Christum factum est in Ecclesia gentium, cujus illa Ninive figuram
gerebat, sive per quadraginta dies, sive per triduum, idem ipse
significatus est Christus; per quadraginta scilicet, quia tot dies
peregit cum discipulis suis post resurrectionem, et ascendit in
coelum; per triduum vero, quia die tertio resurrexit: tanquam
lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem,
de somno excitaverint Septuaginta interpretes, iidemque Prophetae,
ad perscrutandam altitudinem prophetiae, et quodammodo dixerint: In
quadraginta diebus ipsum quaere, in quo et triduum potueris invenire;
illud in ascensione, hoc in ejus resurrectione reperies. Propter quod
utroque numero significari convenientissime potuit, quorum unum per
Jonam prophetam, alterum per Septuaginta interpretum prophetiam,
tamen unus atque idem Spiritus dixit. Longitudinem fugio, ut non
haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica veritate putantur
Septuaginta interpretes discrepare, et bene intellecti inveniuntur
esse concordes. Unde etiam ego pro meo modulo vestigia sequens
Apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est, ex hebraeis et ex
Septuaginta, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate
utendum putavi, quoniam utraque una atque divina est. Sed jam quae
restant, ut possumus, exsequamur.
|
|