|
1. Posteaquam gens Judaea coepit non habere Prophetas, procul
dubio deterior facta est, eo scilicet tempore, quo se sperabat
instaurato templo post captivitatem, quae fuit in Babylonia, futuram
esse meliorem. Sic quippe intelligebat populus ille carnalis, quod
praenuntiatum est per Aggaeum prophetam dicentem, Magna erit gloria
domus istius novissimae, plus quam primae. Quod de novo Testamento
dictum esse, paulo superius demonstravit, ubi ait aperte Christum
promittens, Et movebo omnes gentes, et veniet Desideratus cunctis
gentibus (Aggaei II, 10, 8). Quo loco Septuaginta
interpretes alium sensum magis corpori quam capiti, hoc est, magis
Ecclesiae quam Christo convenientem prophetica auctoritate dixerunt:
Venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus, id est homines,
de quibus ipse Jesus in Evangelio, Multi, inquit, vocati, pauci
vero electi (Matth. XXII, 14). Talibus enim electis
gentium, domus Dei aedificatur per Testamentum novum lapidibus
vivis, longe gloriosior, quam templum illud fuit, quod a rege
Salomone constructum est, et post captivitatem instauratum. Propter
hoc ergo nec Prophetas ex illo tempore habuit illa gens, et multis
cladibus afflicta est ab alienigenis regibus, ipsisque Romanis, ne
hanc Aggaei prophetiam in illa instauratione templi opinaretur
impletam.
2. Non multo enim post adveniente Alexandro subjugata est ; quando
etsi nulla facta est vastatio, quoniam non sunt ausi ei resistere, et
ideo placatum facillime subditi receperunt, non erat tamen gloria tanta
domus illius, quanta fuit in suorum regum libera potestate. Hostias
sane Alexander immolavit in Dei templo, non ad ejus cultum vera
pietate conversus, sed impia vanitate cum diis eum falsis colendum
putans. Deinde Ptolemaeus Lagi filius, quod supra memoravi, post
Alexandri mortem captivos inde in Aegyptum transtulit, quos ejus
successor Ptolemaeus Philadelphus benevolentissime inde dimisit: per
quem factum est, quod paulo ante narravi, ut Septuaginta interpretum
Scripturas haberemus. Deinde contriti sunt bellis, quae in
Machabaeorum libris explicantur. Post haec capti a rege Alexandriae
Ptolemaeo, qui est appellatus Epiphanes ; inde ab Antiocho rege
Syriae multis et gravissimis malis ad idola colenda compulsi,
templumque ipsum repletum sacrilegis superstitionibus gentium, quod
tamen dux eorum strenuissimus Judas, qui etiam Machabaeus dictus
est, Antiochi ducibus pulsis, ab omni illa idololatriae
contaminatione mundavit .
3. Non autem multo post Alcimus quidam per ambitionem, cum a genere
sacerdolali esset alienus, quod nefas erat, pontifex factus est .
Hinc jam post annos ferme quinquaginta, in quibus eis tamen pax non
fuit, quamvis aliqua et prospere gesserint, primus apud eos
Aristobulus assumpto diademate, et rex et pontifex factus est .
Antea quippe, ex quo de Babyloniae captivitate reversi sunt,
templumque instauratum est, non reges, sed duces vel principes
habuerunt: quamvis et qui rex est, possit dici princeps a principatu
imperandi, et dux eo quod sit ductor exercitus: sed non continuo
quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt, quod
iste Aristobulus fuit. Cui successit Alexander, etiam ipse rex et
pontifex, qui crudeliter in suos regnasse traditur . Post hunc uxor
ejus Alexandra regina Judaeorum fuit , ex cujus tempore et deinceps
mala sunt eos secuta graviora. Filii quippe hujus Alexandrae
Aristobulus et Hyrcanus inter se de imperio dimicantes, vires
adversus Israeliticam gentem provocavere Romanas. Hyrcanus namque ab
eis contra fratrem poposcit auxilium Tunc jam Roma subjugaverat
Africam, subjugaverat Graeciam, lateque etiam aliis orbis partibus
imperans tanquam se ipsam ferre non valens, sua se quodammodo
magnitudine fregerat. Pervenerat quippe ad seditiones domesticas
graves, atque inde ad bella socialia, moxque civilia, tantumque se
comminuerat atque attriverat, ut ei mutandus reipublicae status, quo
regeretur regibus, immineret. Pompeius ergo populi Romani
praeclarissimus princeps, Judaeam cum exercitu ingressus civitatem
capit, templum reserat, non devotione supplicis, sed jure victoris,
et ad sancta sanctorum, quo nisi summum sacerdotem non licebat
intrare, non ut venerator, sed ut profanator accedit: confirmatoque
Hyrcani pontificatu, et subjugatae genti imposito custode Antipatro,
quos tunc procuratores vocabant, vinctum secum Aristobulum ducit .
Ex illo Judaei etiam tributarii Romanorum esse coeperunt. Postea
Cassius etiam templum exspoliavit. Deinde post paucos annos etiam
Herodem alienigenam regem habere meruerunt, quo regnante natus est
Christus . Jam enim venerat plenitudo temporis significata prophetico
Spiritu per os patriarchae Jacob, ubi ait: Non deficiet princeps ex
Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est,
et ipse exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Non ergo
defuit Judaeorum princeps ex Judaeis, usque ad istum Herodem, quem
primum acceperunt alienigenam regem. Tempus ergo jam erat, ut veniret
ille cui repositum erat, quod novo promissum est Testamento, ut ipse
esset exspectatio gentium. Fieri autem non posset, ut exspectarent
gentes eum venturum, sicut eum cernimus exspectari, ut veniat ad
faciendum judicium in claritate potentiae, nisi prius in eum
crederent, cum venit ad patiendum judicium in humilitate patientiae.
|
|