|
Regnante ergo Herode in Judaea, apud Romanos autem jam mutato
reipublicae statu, imperante Caesare Augusto, et per eum orbe
pacato, natus est Christus secundum praecedentem prophetiam
(Michaeae V, 2) in Bethlehem Judae, homo manifestus ex homine
virgine, Deus occultus ex Deo Patre. Sic enim propheta
praedixerat: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et
vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus
(Isai. VII, 14; Matth. I, 23; Luc. I, 31). Qui
ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit; ex quibus quaedam,
quantum ad eum praedicandum satis esse visum est, Scriptura evangelica
continet. Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est: ultimum
autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore ascendit in coelum.
Judaei autem, qui eum occiderunt, et in eum credere noluerunt, quia
oportebat eum mori et resurgere, vastati infelicius a Romanis,
funditusque a suo regno, ubi jam eis alienigenae dominabantur,
eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt),
per Scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse
de Christo; quas plurimi eorum considerantes, et ante passionem, et
maxime post ejus resurrectionem crediderunt in eum, de quibus
praedictum est, Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris,
reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Caeteri vero excaecati
sunt, de quibus praedictum est, Fiat mensa eorum coram ipsis in
laqueum, et in retributionem, et in scandalum. Obscurentur oculi
eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva (Psal.
LXVIII, 23 et 24). Proinde cum Scripturis nostris non
credunt, complentur in eis suae, quas caeci legunt: nisi forte quis
dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae
Sibyllae nomine, vel aliorum proferuntur, si quae sunt, quae non
pertinent ad populum Judaeorum . Nobis quidem illae sufficiunt, quae
de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter
hoc testimonium, quod nobis inviti perhibent eosdem codices habendo
atque servando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos,
quaquaversum Christi Ecclesia dilatatur. Nam prophetia in Psalmis,
quos etiam legunt, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: Deus
meus, misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi in
inimicis meis , ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam:
disperge eos in virtute tua (Psal. LVIII, 11, 12).
Demonstravit ergo Deus Ecclesiae in ejus inimicis Judaeis gratiam
misericordiae suae, quoniam, sicut dicit Apostolus, delictum
illorum, salus gentibus (Rom. XI, 11). Et ideo non eos
occidit, id est, non in eis perdidit quod sunt Judaei, quamvis a
Romanis fuerint devicti et oppressi; ne obliti legem Dei, ad hoc,
de quo agimus, testimonium nihil valerent. Ideo parum fuit, ut
diceret, Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam: nisi
etiam adderet, Disperge eos: quoniam si cum isto testimonio
Scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto
Ecclesia quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo
praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.
|
|