CAPUT XLVIII. Prophetiam Aggaei, qua dixit majorem futuram gloriam domus Dei, quam primum fuisset, non in reaedificatione templi, sed in Ecclesia Christi esse completam.

Haec domus Dei majoris est gloriae, quam fuerat illa prima lignis et lapidibus, caeterisque pretiosis rebus metallisque constructa. Non itaque Aggaei prophetia in templi illius instauratione completa est. Ex quo enim instauratum est, nunquam ostenditur habuisse tantam gloriam, quantam habuit tempore Salomonis: imo potius ostenditur primum cessatione prophetiae fuisse domus illius gloriam diminutam, deinde ipsius gentis cladibus tantis usque ad ultimum excidium, quod factum est a Romanis, sicut ea quae supra sunt commemorata testantur . Haec autem domus ad novum pertinens Testamentum, tanto utique majoris est gloriae, quanto meliores sunt lapides vivi, quibus credentibus renovatisque construitur. Sed ideo per instaurationem templi illius significata est, quia ipsa renovatio illius aedificii significat eloquio prophetico alterum Testamentum, quod appellatur novum. Quod ergo Deus dixit per memoratum prophetam, Et dabo pacem in loco isto (Aggaei II, 10); per significantem locum, ille qui eo significatur, intelligendus est: ut quia illo loco instaurato significata est Ecclesia, quae fuerat aedificanda per Christum, nihil aliud accipiatur, quod dictum est, Dabo pacem in loco isto; nisi, Dabo pacem in loco, quem significat locus iste. Quoniam omnia significantia videntur quodammodo earum rerum, quas significant, sustinere personas: sicut dictum est ab Apostolo, Petra erat Christus (I Cor. X, 4); quoniam petra illa, de qua hoc dictum est, significabat utique Christum. Major est itaque gloria domus hujus novi Testamenti, quam domus prioris veteris Testamenti: et tunc apparebit major, cum dedicabitur. Tunc enim veniet Desideratus cunctis gentibus (Aggaei II, 8), sicut legitur in Hebraeo. Nam prius ejus adventus nondum erat desideratus omnibus gentibus. Non enim quem deberent desiderare, sciebant, in quem non crediderant. Tunc etiam secundum Septuaginta interpretes (quia et ipse propheticus sensus est), venient quae electa sunt Domini de cunctis gentibus. Tunc enim vere non venient nisi electa, de quibus dicit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Ipse quippe architectus, qui dixit, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XXII, 14), non de his qui vocati sic venerunt, ut de convivio projicerentur, sed de electis demonstraturus est aedificatam domum, quae nullam deinceps formidabit ruinam. Nunc autem, quando et hi replent ecclesias, quos tanquam in area ventilatio separabit, non apparet tanta gloria domus hujus, quanta tunc apparebit, quando quisquis ibi erit, semper erit.