CAPUT IV. De temporibus Jacob et filii ejus Joseph.

Regnantibus Assyriorum decimo rege Baleo, et Sicyoniorum nono Messapo, qui etiam Cephisos a quibusdam traditur (si tamen duorum nominum homo unus fuit, ac non potius alterum pro altero putaverunt fuisse hominem, qui in suis posuerunt scriptis alterum nomen), cum rex Argivorum tertius Apis esset, mortuus est Isaac annorum centum octoginta, et reliquit geminos suos annorum centum et viginti: quorum minor Jacob pertinens ad civitatem Dei, de qua scribimus, majore utique reprobato, habebat duodecim filios; quorum illum, qui vocabatur Joseph, mercatoribus in Aegyptum transeuntibus fratres, adhuc Isaac avo eorum vivente , vendiderant. Stetit autem ante Pharaonem Joseph, quando ex humilitate, quam pertulit, sublimatus est, cum triginta esset annorum: quoniam somnia regis divine interpretatus, praenuntiavit septem ubertatis annos futuros, quorum abundantiam praepollentem consequentes alii septem steriles fuerant consumpturi; et ob hoc eum rex praefecerat Aegypto, de carcere liberatum, quo eum conjecerat integritas castitatis; quam fortiter servans male amanti dominae, et male credulo domino mentiturae, veste etiam derelicta de manibus attrahentis aufugiens, non consensit ad stuprum. Secundo autem anno septem annorum sterilium, Jacob in Aegyptum cum suis omnibus venit ad filium, agens annos centum et triginta, sicut interroganti regi ipse respondit (Gen. XLVII, 9); cum Joseph ageret triginta et novem, ad triginta scilicet quos agebat, quando a rege honoratus est, additis septem ubertatis, et duobus famis.