|
In hoc ergo maligno saeculo, in his diebus malis, ubi per humilitatem
praesentem futuram comparat Ecclesia celsitudinem, et timorum
stimulis, dolorum tormentis, laborum molestiis, tentationum periculis
eruditur, sola spe gaudens, quando sanum gaudet, multi reprobi
miscentur bonis; et utrique tanquam in sagenam evangelicam colliguntur
(Id. XIII, 47); et in hoc mundo, tanquam in mari, utrique
inclusi retibus indiscrete natant, donec perveniatur ad littus, ubi
mali segregentur a bonis, et in bonis tanquam in templo suo, sit Deus
omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Proinde vocem nunc
agnoscimus ejus impleri, qui loquebatur in Psalmo, atque dicebat,
Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal.
XXXIX, 6). Hoc fit nunc, ex quo primum per os praecursoris
sui Joannis, deinde per os proprium annuntiavit, et locutus est,
dicens, Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum
(Matth. III, 2; IV, 17). Elegit discipulos, quos et
Apostolos nominavit (Luc. VI, 13), humiliter natos,
inhonoratos, illitteratos; ut quidquid magnum essent et facerent,
ipse in eis esset et faceret. Habuit inter eos unum, quo malo utens
bene, et suae passionis dispositum impleret, et Ecclesiae suae
tolerandum malorum praeberet exemplum. Seminato, quantum per ejus
oportebat praesentiam corporalem, sancto Evangelio, passus est,
mortuus est, resurrexit: passione ostendens quid sustinere pro
veritate, resurrectione quid sperare in aeternitate debeamus; excepta
altitudine sacramenti, qua sanguis ejus in remissionem peccatorum fusus
est. Conversatus est in terra quadraginta dies cum discipulis suis,
atque ipsis videntibus ascendit in coelum, et post dies decem misit
promissum Spiritum sanctum : cujus venientis in eos qui crediderant,
tunc signum erat maximum et maxime necessarium, ut unusquisque eorum
linguis omnium gentium loqueretur: ita significans unitatem catholicae
Ecclesiae per omnes gentes futuram, ac sic linguis omnibus locuturam.
|
|