|
Deinde secundum illam prophetiam, Ex Sion lex prodiet, et verbum
Domini ex Jerusalem (Isai. II, 3): et secundum ipsius Domini
Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus cum discipulis
suis aperuit sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis,
Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et
resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus
ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47); et ubi rursus eis de
adventu ejus novissimo requirentibus respondit, atque ait, Non est
vestrum scire tempora vel momenta , quae Pater posuit in sua
potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in
vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et
Samaria, et usque in fines terrae (Act. I, 7, 8): primum se
ab Jerusalem diffudit Ecclesia, et cum in Judaea atque Samaria
plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis annuntiantibus
Evangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptaverat verbo, et
accenderat Spiritu sancto. Dixerat enim eis, Nolite timere eos qui
corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X,
28). Qui ut frigidi timore non essent, igne charitatis ardebant.
Denique per ipsos, non solum qui eum et ante passionem et post
resurrectionem viderant et audierant, verum etiam post obitum eorum per
posteros eorum, inter horrendas persecutiones et varios cruciatus ac
funera martyrum praedicatum est toto orbe Evangelium, contestante Deo
signis, et ostentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti
muneribus: ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum
redemptione crucifixus est, christiano amore venerarentur sanguinem
martyrum, quem diabolico furore fuderunt; ipsique reges, quorum
legibus vastabatur Ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod
de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent
persequi, quorum causa cultores Dei veri fuerant antea persecuti.
|
|