|
1. Illam sane novissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura
est, praesentia sua ipse exstinguet Jesus. Sic enim scriptum est,
quod eum interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione
praesentiae suae (11 Thess. II, 8). Hic quaeri solet,
Quando istud erit? Importune omnino. Si enim hoc nobis nosse
prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus
discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde apud eum; sed a
praesente quaesierunt, dicentes: Domine, si hoc tempore
praesentaberis, et quando regnum Israel ? At ille: Non est,
inquit, vestrum scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate
(Act. I, 6, 7). Non utique illi de hora, vel die, vel
annos, sed de tempore interrogaverunt, quando istud accepere
responsum. Frustra igitur annos, qui huic saeculo remanent,
computare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore
Veritatis audiamus. Quos tamen alii quadringentos, alii quingentos,
alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad ejus ultimum adventum
compleri posse dixerunt. Quemadmodum autem quisque eorum astruat
opinionem suam, longum est demonstrare, et non necessarium.
Conjecturis quippe utuntur humanis, non ab eis certum aliquid de
Scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium vero de hac re
calculantium digitos resolvit et quiescere jubet ille qui dicit: Non
est vestrum scire tempora, quae Pater in sua posuit potestate.
2. Sed haec quia evangelica sententia est, mirum non est non ea
repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus
fingerent daemonum responsis, quos tanquam deos colunt, definitum esse
quanto tempore mansura esset religio christiana. Cum enim viderent,
nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius
mira incrementa sumpsisse, excogitaverunt nescio quos versus graecos,
tanquam consulenti cuidam, divino oraculo effusos, ubi Christum
quidem ab hujus tanquam sacrilegii crimine faciunt innocentem; Petrum
autem maleficiis fecisse subjungunt, ut coleretur Christi nomen per
trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero
annorum, sine mora sumeret finem . O hominum corda doctorum! o
ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non
vultis in Christum, quod ejus discipulus Petrus ab eo magicas artes
non didicerit, sed ipso innocente tamen ejus maleficus fuerit nomenque
illius, quam suum, coli maluerit magicis artibus suis, magnis
laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui!
Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus: quid
fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant
igitur ipsi sibi, et si possunt, intelligant illa superna gratia
factum esse, ut propter aeternam vitam Christum diligeret mundus, qua
gratia factum est, ut et propter aeternam vitam ab illo accipiendam et
usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret
Petrus. Deinde isti dii qui sunt, qui possunt ista praedicere, nec
possunt avertere, ita succumbentes uni malefico, et uni sceleri
magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus, et dilaniatus, et
ritu nefario sepultus est , ut sectam sibi adversariam tam prolixo
tempore convalescere, tot tantarumque persecutionum horrendas
crudelitates, non resistendo sed patiendo superare, et ad suorum
simulacrorum, templorum, sacrorum, oraculorum eversionem pervenire
permitterent? Quis postremo est deus, non noster utique, sed
ipsorum, qui vel illectus tanto scelere vel impulsus est ista
praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi versus haec
Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non
habent.
|
|