|
1. Haec atque hujusmodi multa colligerem, si nondum annus ipse
transisset, quem divinatio ficta promisit, et decepta vanitas
credidit. Cum vero ex quo nominis Christi cultus per ejus in carne
praesentiam et per Apostolos institutus est, ante aliquot annos anni
trecenti sexaginta quinque completi sint quid aliud quaerimus, unde
ista falsitas refellatur? Ut enim in Christi nativitate hujus rei non
ponamus initium, quia infans et puer discipulos non habebat, tamen
quando habere coepit, procul dubio tunc innotuit per ejus corporalem
praesentiam doctrina et religio christiana, id est, posteaquam in
fluvio Jordane ministerio Joannis est baptizatus. Propter hoc enim
de illo prophetia illa praecesserat, Dominabitur a mari usque ad
mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI,
8). Sed quoniam priusquam passus esset et resurrexisset a mortuis,
nondum fides omnibus fuerat definita; in resurrectione quippe Christi
definita est (nam sic apostolus Paulus Atheniensibus loquitur
dicens, Jam nunc annuntiat hominibus, omnes ubique agere
poenitentiam, eo quod statuit diem, judicare orbem in aequitate, in
viro, in quo definivit fidem omnibus, resuscitans illum a mortuis
[Act. XVII, 30 et 31]): melius in hac quaestione solvenda
inde initium sumimus; praesertim quia tunc datus est etiam Spiritus
sanctus, sicut cum dari post resurrectionem Christi oportebat in ea
civitate, ex qua debuit incipere lex secunda, hoc est Testamentum
novum. Prima enim fuit ex monte Sina per Moysen, quod Testamentum
vocatur vetus. De hac autem quae per Christum danda erat, praedictum
est, Ex Sion prodiet lex, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai.
II, 3). Unde et ipse per omnes gentes dixit praedicari oportere
in nomine suo poenitentiam, sed tamen incipientibus ab Jerusalem
(Luc. XXIV, 47). Ibi ergo exorsus est hujus nominis
cultus, ut in Christum Jesum, qui crucifixus fuerat et
resurrexerat, crederetur: ibi haec fides tam insignibus initiis
incanduit , ut aliquot hominum millia in Christi nomen mirabili
alacritate conversa, venditis suis rebus ut egenis distribuerentur,
proposito sancto et ardentissima charitate ad paupertatem voluntariam
pervenirent, atque inter frementes et sanguinem sitientes Judaeos, se
usque ad mortem pro veritate certare, non armata potentia, sed
potentiore patientia praepararent. Hoc si nullis magicis artibus
factum est, cur credere dubitant, eadem virtute divina per totum
mundum id fieri potuisse qua hoc factum est? Si autem ut Jerosolymis
sic ad cultum nominis Christi accenderetur tanta hominum multitudo,
quae illum in cruce, vel fixerat prensum, vel riserat fixum, jam
maleficium illud fecerat Petrus, ex ipso anno quaerendum est, quando
trecenti sexaginta quinque completi sint. Mortuus est ergo Christus
duobus Geminis consulibus, octavo kalendas aprilis . Resurrexit
tertia die, sicut Apostoli suis etiam sensibus probaverunt. Deinde
post quadraginta dies ascendit in coelum: post decem dies, id est
quinquagesimo post suam resurrectionem die, misit Spiritum sanctum.
Tunc tria millia hominum Apostolis eum praedicantibus crediderunt.
Tunc itaque nominis illius cultus exorsus est, sicut nos credimus, et
veritas habet, efficacia Spiritus sancti; sicut autem finxit vanitas
impia vel putavit, magicis artibus Petri. Paulo post etiam signo
mirabili facto, quando ad verbum ipsius Petri quidam mendicus ab utero
matris ita claudus, ut ab aliis portaretur, et ad portam templi, ubi
stipem peteret, poneretur, in nomine Jesu Christi salvus exsilivit,
quinque millia hominum crediderunt: ac deinde aliis atque aliis
accessibus credentium crevit Ecclesia. Ac per hoc colligitur etiam
dies, ex quo annus ipse sumpsit initium, scilicet quando missus est
Spiritus sanctus, id est, per idus maias. Numeratis proinde
consulibus, trecenti sexaginta quinque anni reperiuntur impleti per
easdem idus, consulatu Honorii et Eutychiani. Porro sequenti anno,
consule Mallio Theodoro, quando jam secundum illud oraculum daemonum
aut figmentum hominum nulla esse debuit religio christiana, quid per
alias terrarum partes forsitan factum sit, non fuit necesse
perquirere. Interim quod scimus in civitate notissima et eminentissima
Carthagine Africae Gaudentius et Jovius comites imperatoris
Honorii, quarto decimo kalendas aprilis falsorum deorum templa
everterunt, et simulacra fregerunt. Ex quo usque ad hoc tempus per
triginta ferme annos quis non videat quantum creverit cultus nominis
Christi, praesertim posteaquam multi eorum Christiani facti sunt,
qui tanquam vera illa divinatione revocabantur a fide, eamque completo
eodem annorum numero inanem ridendamque viderunt? Nos ergo qui sumus
vocamurque Christiani, non in Petrum credimus, sed in quem credidit
Petrus; Petri de Christo aedificati sermonibus, non carminibus
venenati; nec decepti maleficiis, sed beneficiis ejus adjuti. Ille
Petri magister Christus in doctrina, quae ad vitam ducit aeternam,
ipse est et magister noster.
2. Sed aliquando jam concludamus hunc librum, huc usque
disserentes, et quantum satis visum est demonstrantes, quisnam sit
duarum civitatum, coelestis atque terrenae, ab initio usque in finem
permixtarum mortalis excursus. Quarum illa quae terrena est, fecit
sibi quos voluit, vel undecumque, vel etiam ex hominibus falsos deos,
quibus sacrificando serviret: illa autem quae coelestis peregrinatur in
terra, falsos deos non facit, sed a vero Deo ipsa fit, cujus verum
sacrificium ipsa sit. Ambae tamen temporalibus vel bonis pariter
utuntur, vel malis pariter affliguntur, diversa fide, diversa spe,
diverso amore, donec ultimo judicio separentur, et percipiat
unaquaeque suum finem, cujus nullus est finis: de quibus ambarum
finibus deinceps disserendum est.
|
|