|
His temporibus rex Argivorum Apis navibus transvectus in Aegyptum,
cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus
Aegyptiorum deus. Nominis autem hujus, cur non Apis etiam post
mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Varro
reddidit. Quia enim arca in qua mortuus ponitur, quod omnes jam
sarcophagum vocant, SOROS dicitur graece; et ibi eum venerari
sepultum coeperant, priusquam templum ejus esset exstructum: velut
Soros et Apis, Sorapis primo , deinde una littera, ut fieri
assolet, commutata, Serapis dictus est . Et constitutum est etiam
de illo, ut quisquis eum hominem dixisset fuisse, capitalem penderet
poenam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebantur Isis et
Serapis, erat etiam simulacrum, quod digito labiis impresso admonere
videretur, ut silentium fieret; hoc significare idem Varro
existimat, ut homines eos fuisse taceretur. Ille autem bos, quem
mirabili vanitate decepta Aegyptus in ejus honorem deliciis
affluentibus alebat, quoniam eum sine sarcophago vivum venerabantur,
Apis, non Serapis vocabatur. Quo bove mortuo, quoniam quaerebatur
et reperiebatur vitulus coloris ejusdem, hoc est, albis quibusdam
maculis similiter insignitus; mirum quiddam et divinitus sibi
procuratum esse credebant. Non enim magnum erat daemonibus ad eos
decipiendos phantasiam talis tauri, quam sola cerneret, ostentare
vaccae concipienti atque praegnanti, unde libido matris attraheret quod
in ejus fetu jam corporaliter appareret: sicut Jacob de virgis
variatis, ut oves et caprae variae nascerentur, effecit (Gen.
XXX, 37-42). Quod enim homines coloribus et corporibus
veris, hoc daemones figuris fictis facillime possunt animalibus
concipientibus exhibere.
|
|