|
Apis ergo rex, non Aegyptiorum, sed Argivorum, mortuus est in
Aegypto. Huic filius Argus successit in regnum, ex cujus nomine et
Argi, et ex hoc Argivi, appellati sunt: superioribus autem regibus
nondum vel locus vel gens habebat hoc nomen. Hoc ergo regnante apud
Argivos, et apud Sicyonios Erato, apud Assyrios vero adhuc manente
Baleo, mortuus est Jacob in Aegypto annorum centum quadraginta
septem, cum moriturus filios suos et nepotes ex Joseph benedixisset,
Christumque apertissime prophetasset, dicens in benedictione Judae,
Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec
veniant quae reposita sunt ei: et ipse exspectatio gentium (Gen.
XLIX, 10). Regnante Argo suis coepit uti frugibus Graecia,
et habere segetes in agricultura, delatis aliunde seminibus. Argus
quoque post obitum deus haberi coepit, templo et sacrificiis
honoratus. Qui honor eo regnante ante illum delatus est homini privato
et fulminato cuidam Homogyro, eo quod primus ad aratrum boves
junxerit.
|
|