|
Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamito , et undecimo Sicyoniorum
Plemnaeo , et Argis adhuc manente, Argo, mortuus est Joseph in
Aegypto annorum centum et decem (Gen. L. 25). Post cujus
mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum
quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus
Joseph notus fuit: deinde quia invidebatur incrementis ejus, erantque
suspecta, quousque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas
tamen divinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus
premebatur intolerabilis servitutis. In Assyria vero et Graecia per
idem tempus regna eadem permanebant.
|
|