|
Cum ergo regnaret Assyriis quartus decimus Saphrus, et Sicyoniis
duodecimus Orthopolis, et Criasus quintus Argivis, natus est in
Aegypto Moyses, per quem populus Dei de servitute Aegyptia
liberatus est, in qua eum ad desiderandum sui Creatoris auxilium sic
exerceri oportebat. Regnantibus memoratis regibus fuisse a quibusdam
creditur Prometheus ; quem propterea ferunt de luto formasse homines,
quia sapientiae optimus doctor fuisse perhibetur: nec tamen ostenditur
qui ejus temporibus fuerint sapientes. Frater ejus Atlas magnus
fuisse astrologus dicitur: unde occasionem fabula invenit, ut eum
coelum portare confingeret: quamvis mons ejus nomine nuncupetur, cujus
altitudine potius coeli portatio in opinionem vulgi venisse videatur.
Multa quoque alia ex illis in Graecia temporibus confingi fabulosa
coeperunt: sed usque ad Cecropem regem Atheniensium, quo regnante
eadem civitas etiam tale nomen accepit, et quo regnante Deus per
Moysen eduxit ex Aegypto populum suum, relati sunt in deorum numerum
aliquot mortui caeca et vana consuetudine ac superstitione Graecorum.
In quibus Criasi regis conjux Melantomice , et Phorbas filius
eorum, qui post patrem rex Argivorum sextus fuit, et septimi regis
Triopae filius lasus, et rex nonus Sthenelas, sive Stheneleus,
sive Sthenelus, varie quippe in diversis auctoribus invenitur. His
temporibus etiam Mercurius fuisse perhibetur, nepos Atlantis, ex
Maia filia: quod vulgatiores etiam litterae personant. Multarum
autem artium peritus claruit, quas et hominibus tradidit: quo merito
eum post mortem deum esse voluerunt, sive etiam crediderunt.
Posterior fuisse Hercules dicitur, ad ea tamen tempora pertinens
Argivorum: quamvis nonnulli eum Mercurio praeferant tempore; quos
falli existimo. Sed quolibet tempore nati sint, constat inter
historicos graves, qui haec antiqua litteris mandaverunt, ambos
homines fuisse, et quod mortalibus ad istam vitam commodius ducendam
beneficia multa contulerint, honores ab eis meruisse divinos. Minerva
vero longe his antiquior. Nam temporibus Ogygii ad lacum, qui
Tritonis dicitur, virginali apparuisse fertur aetate; unde et
Tritonia nuncupata est: multorum sane operum inventrix; et tanto
proclivius dea credita, quanto minus origo ejus innotuit. Quod enim
de capite Jovis nata canitur, poetis et fabulis, non historiae
rebusque gestis est applicandum. Quanquam Ogygius ipse quando
fuerit, cujus temporibus etiam diluvium magnum factum est, non illud
maximum quo nulli homines evaserunt, nisi qui in arca esse potuerunt,
quod gentium nec Graeca nec Latina novit historia , sed tamen majus
quam postea tempore Deucalionis fuit, inter scriptores historiae non
convenit. Nam Varro inde exorsus est librum, cujus mentionem
superius feci, et nihil sibi, ex quo perveniat ad res Romanas,
proponit antiquius quam Ogygii diluvium, hoc est, Ogygii factum
temporibus. Nostri autem qui Chronica scripserunt, prius Eusebius,
post Hieronymus, qui utique praecedentes aliquos historicos in hac
opinione secuti sunt, post annos amplius quam trecentos jam secundo
Argivorum Phoroneo rege regnante Ogygii diluvium fuisse commemorant.
Sed quolibet tempore fuerit, jam tamen Minerva tanquam dea
colebatur, regnante Atheniensibus Cecrope, sub quo rege etiam ipsam
vel instauratam ferunt, vel conditam civitatem.
|
|