|
In societate vero sanctorum Angelorum, quam philosophi illi, qui
nobis deos amicos esse voluerunt, quarto constituerunt loco, velut ad
mundum venientes ab orbe terrarum, ut sic quodammodo complecterentur et
coelum; nullo modo quidem metuimus, ne tales amici vel morte nos sua,
vel depravatione contristent. Sed quia nobis non ea qua homines
familiaritate miscentur (quod etiam ipsum ad aerumnas hujus pertinet
vitae) et aliquando satanas, sicut legimus transfigurat se velut
angelum lucis (II Cor. XI, 14), ad tentandos eos quos ita
vel erudiri opus est, vel decipi justum est; magna Dei misericordia
necessaria est, ne quisquam, cum bonos Angelos amicos se habere
putat, habeat malos daemones amicos fictos, eosque tanto nocentiores,
quanto astutiores ac fallaciores patiatur inimicos. Et cui magna ista
Dei misericordia necessaria est, nisi magnae humanae miseriae, quae
ignorantia tanta premitur, ut facile istorum simulatione fallatur? Et
illos quidem philosophos in impia civitate, qui deos sibi amicos esse
dixerunt, in daemones malignos incidisse certissimum est, quibus tota
ipsa civitas subditur, aeternum cum eis habitura supplicium. Ex eorum
quippe sacris, vel potius sacrilegiis, quibus eos colendos, et ex
ludis, immundissimis, ubi eorum crimina celebrantur, quibus eos
placandos putaverunt, eisdem ipsis auctoribus et exactoribus talium
tantorumque dedecorum, satis ab eis qui colantur apertum est.
|
|