|
Sed neque sancti et fideles unius veri Dei summique cultores, ab
eorum fallaciis et multiformi tentatione securi sunt. In hoc enim loco
infirmitatis et diebus malignis etiam ista sollicitudo non est
inutilis, ut illa securitas, ubi pax plenissima atque certissima est,
desiderio ferventiore quaeratur. Ibi enim erunt naturae munera, hoc
est, quae naturae nostrae ab omnium naturarum Creatore donantur, non
solum bona, verum etiam sempiterna; non solum in animo, qui sanatur
per sapientiam, verum etiam in corpore, quod resurrectione
renovabitur. Ibi virtutes, non contra ulla vitia vel mala quaecumque
certantes, sed habentes victoriae praemium aeternam pacem, quam nullus
adversarius inquietet . Ipsa est enim beatitudo finalis, ipse
perfectionis finis, qui consumentem non habet finem. Hic autem
dicimur quidem beati, quando pacem habemus, quantulacumque hic haberi
potest in vita bona: sed haec beatitudo illi, quam finalem dicimus,
beatitudini comparata, prorsus miseria reperitur. Hanc ergo pacem,
qualis hic potest esse, mortales homines in rebus mortalibus quando
habemus, si recte vivimus, bonis ejus recte utitur virtus: quando
vero eam non habemus, etiam malis, quae homo patitur, bene utitur
virtus. Sed tunc est vera virtus, quando et omnia bona quibus bene
utitur, et quidquid in bono usu bonorum et malorum facit, et se ipsam
ad eum finem refert, ubi nobis talis et tanta pax erit, qua melior et
major esse non possit.
|
|