|
Hoc naturalis ordo praescribit; ita Deus hominem condidit. Nam,
Dominetur, inquit, piscium maris, et volatilium coeli, et omnium
repentium quae repunt super terram (Gen. I, 26). Rationalem
factum ad imaginem suam noluit nisi irrationabilibus dominari: non
hominem homini, sed hominem pecori. Inde primi justi, pastores
pecorum magis quam reges hominum constituti sunt: ut etiam sic
insinuaret Deus, quid postulet ordo creaturarum, quid exigat meritum
peccatorum. Conditio quippe servitutis jure intelligitur imposita
peccatori. Proinde nusquam Scripturarum legimus servum, antequam hoc
vocabulo Noe justus peccatum filii vindicaret (Id. IX, 25).
Nomen itaque istud culpa meruit, non natura. Origo autem vocabuli
servorum in latina lingua inde creditur ducta, quod hi qui jure belli
possent occidi, a victoribus cum servabantur, servi fiebant, a
servando appellati; quod etiam ipsum sine peccati merito non est. Nam
et cum justum geritur bellum, pro peccato et a contrario dimicatur :
et omnis victoria, cum etiam malis provenit, divino judicio victos
humiliat, vel emendans peccata, vel puniens. Testis est homo Dei
Daniel, cum in captivitate positus, peccata sua et peccata populi sui
confitetur Deo, et hanc esse causam illius captivitatis pio dolore
testatur (Dan. IX, 5-19). Prima ergo servitutis causa
peccatum est; ut homo homini conditionis vinculo subderetur: quod non
fit nisi Deo judicante, apud quem non est iniquitas, et novit
diversas poenas meritis distribuere delinquentium. Sicut autem
supernus Dominus dicit, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati
(Joan. VIII, 34): ac per hoc multi quidem religiosi dominis
iniquis, non tamen liberis serviunt: A quo enim quis devictus est,
huic et servus addictus est (II Petr. II, 19). Et utique
felicius servitur homini, quam libidini; cum saevissimo dominatu
vastet corda mortalium, ut alias omittam, libido ipsa dominandi.
Hominibus autem illo pacis ordine, quo aliis alii subjecti sunt,
sicut prodest humilitas servientibus, ita nocet superbia dominantibus.
Nullus autem natura, in qua prius Deus hominem condidit, servus est
hominis, aut peccati. Verum et poenalis servitus ea lege ordinatur,
quae naturalem ordinem conservari jubet, perturbari vetat: quia si
contra eam legem non esset factum, nihil esset poenali servitute
coercendum. Ideoque Apostolus etiam servos monet subditos esse
dominis suis, et ex animo eis cum bona voluntate servire (Ephes.
VI, 5): ut scilicet, si non possunt a dominis liberi fieri, suam
servitutem ipsi quodammodo liberam faciant; non timore subdolo, sed
fideli dilectione serviendo, donec transeat iniquitas, et evacuetur
omnis principatus, et potestas humana, et sit Deus omnia in omnibus.
|
|