|
Quocirca etiamsi habuerunt servos justi patres nostri, sic quidem
administrabant domesticam pacem, ut secundum haec temporalia bona,
filiorum sortem a servorum conditione distinguerent; ad Deum autem
colendum, in quo aeterna bona speranda sunt, omnibus domus suae
membris pari dilectione consulerent. Quod naturalis ordo ita
praescribit, ut nomen patrumfamilias hinc exortum sit, et tam late
vulgatum, ut inique etiam dominantes hoc se gaudeant appellari. Qui
autem veri patresfamilias sunt, omnibus in familia sua tanquam filiis
ad colendum et promerendum Deum consulunt; desiderantes atque optantes
venire ad coelestem domum, ubi necessarium non sit officium imperandi
mortalibus, quia necessarium non erit officium consulendi jam in illa
immortalitate felicibus: quo donec veniatur, magis debent patres quod
dominantur, quam servi tolerare quod serviunt. Si quis autem in domo
per inobedientiam domesticae paci adversatur, corripitur, seu verbo,
seu verbere, seu quolibet alio genere poenae justo atque licito,
quantum societas humana concedit, pro ejus qui corripitur utilitate,
ut paci unde dissiluerat coaptetur. Sicut enim non est beneficentiae,
adjuvando efficere ut bonum quod majus est amittatur; ita non est
innocentiae, parcendo sinere ut in malum gravius incidatur. Pertinet
ergo ad innocentis officium, non solum nemini malum inferre, verum
etiam cohibere a peccato, vel punire peccatum; ut aut ipse qui
plectitur, corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo. Quia
igitur hominis domus initium sive particula debet esse civitatis, omne
autem initium ad aliquem sui generis finem, et omnis pars ad universi,
cujus pars est, integritatem refertur: satis apparet esse consequens,
ut ad pacem civicam pax domestica referatur, id est, ut ordinata
imperandi obediendique concordia cohabitantium referatur ad ordinatam
imperandi obediendique concordiam civium. Ita fit, ut ex lege
civitatis praecepta sumere patremfamilias oporteat, quibus domum suam
sic regat, ut sit paci accommodata civitatis.
|
|