|
Sed domus hominum qui non vivunt ex fide, pacem terrenam ex hujus
temporalis vitae rebus commodisque sectatur. Domus autem hominum ex
fide viventium, exspectat ea quae in futurum aeterna promissa sunt,
terrenisque rebus ac temporalibus tanquam peregrina utitur, non quibus
capiatur et avertatur quo tendit in Deum, sed quibus sustentetur ad
facilius toleranda minimeque augenda onera corporis corruptibilis, quod
aggravat animam (Sap. IX, 15). Idcirco rerum vitae huic
mortali necessariarum utrisque hominibus et utrique domui communis est
usus; sed finis utendi cuique suus proprius, multumque diversus. Ita
etiam terrena civitas, quae non vivit ex fide, terrenam pacem
appetit; in eoque defigit imperandi obediendique concordiam civium, ut
sit eis de rebus ad mortalem vitam pertinentibus humanarum quaedam
compositio voluntatum. Civitas autem coelestis, vel potius pars
ejus, quae in hac mortalitate peregrinatur, et vivit ex fide, etiam
ista pace necesse est utatur, donec ipsa cui talis pax necessaria est,
mortalitas transeat. Ac per hoc dum apud terrenam civitatem, velut
captivam vitam suae peregrinationis agit, jam promissione redemptionis
et dono spirituali tanquam pignore accepto, legibus terrenae
civitatis, quibus haec administrantur, quae sustentandae mortali vitae
accommodata sunt, obtemperare non dubitat: ut, quoniam communis est
ipsa mortalitas, servetur in rebus ad eam pertinentibus inter civitatem
utramque concordia. Verum quia terrena civitas habuit quosdam suos
sapientes, quos divina improbat disciplina, qui vel suspicati vel
decepti a daemonibus crederent multos deos conciliandos esse rebus
humanis, ad quorum diversa quodammodo officia diversa subdita
pertinerent, ad alium corpus, ad alium animus , inque ipso corpore ad
alium caput, ad alium cervix, et caetera singula ad singulos;
similiter in animo ad alium ingenium, ad alium doctrina, ad alium
ira, ad alium concupiscentia; inque ipsis rebus vitae adjacentibus,
ad alium pecus, ad alium triticum, ad alium vinum, ad alium oleum,
ad alium silvae, ad alium nummi, ad alium navigatio, ad alium bella
atque victoriae, ad alium conjugia, ad alium partus ac fecunditas, et
ad alios alia caetera; coelestis autem civitas unum Deum solum
colendum nosset, eique tantummodo serviendum servitute illa, quae
graece LATREIA dicitur, et non nisi Deo debetur, fideli
pietate censeret : factum est, ut religionis leges cum terrena
civitate non posset habere communes, proque his ab ea dissentire
haberet necesse, atque oneri esse diversa sentientibus, eorumque iras
et odia et persecutionum impetus sustinere, nisi cum animos
adversantium aliquando terrore suae multitudinis, et semper divino
adjutorio propulsaret. Haec ergo coelestis civitas dum peregrinatur in
terra, ex omnibus gentibus cives evocat, atque in omnibus linguis
peregrinam colligit societatem; non curans quidquid in moribus,
legibus, institutisque diversum est, quibus pax terrena vel
conquiritur, vel tenetur; nihil eorum rescindens, nec destruens, imo
etiam servans ac sequens: quod licet diversum in diversis nationibus,
ad unum tamen eumdemque finem terrenae pacis intenditur, si religionem
qua unus summus et verus Deus colendus docetur, non impedit. Utitur
ergo etiam coelestis civitas in hac sua peregrinatione pace terrena, et
de rebus ad mortalem hominum naturam pertinentibus, humanarum
voluntatum compositionem, quantum salva pietate ac religione
conceditur, tuetur atque appetit, eamque terrenam pacem refert ad
coelestem pacem: quae vere ita pax est, ut rationalis duntaxat
creaturae sola pax habenda atque dicenda sit, ordinatissima scilicet et
concordissima societas fruendi Deo, et invicem in Deo; quo cum
ventum fuerit, non erit vita mortalis, sed plane certeque vitalis;
nec corpus animale, quod dum corrumpitur, aggravat animam, sed
spirituale sine ulla indigentia, ex omni parte subditum voluntati.
Hanc pacem, dum peregrinatur in fide, habet; atque ex hac fide juste
vivit, cum ad illam pacem adipiscendam refert quidquid bonarum actionum
gerit erga Deum et proximum, quoniam vita civitatis utique socialis
est.
|
|