CAPUT XVIII. Quam diversa sit Academiae novae ambiguitas a constantia fidei christianae.

Quod autem attinet ad illam differentiam, quam de Academicis novis Varro adhibuit, quibus incerta sunt omnia, omnino civitas Dei talem dubitationem tanquam dementiam detestatur, habens de rebus, quas mente atque ratione comprehendit, etiamsi parvam propter corpus corruptibile, quod aggravat animam, quoniam sicut dicit Apostolus, Ex parte scimus (I Cor. XIII, 9), tamen certissimam scientiam: creditque sensibus in rei cujusque evidentia, quibus per corpus animus utitur: quoniam miserabilius fallitur, qui nunquam putat eis esse credendum. Credit etiam Scripturis sanctis et veteribus et novis, quas Canonicas appellamus, unde fides ipsa concepta est, ex qua justus vivit (Habacuc II, 4); per quam sine dubitatione ambulamus, quamdiu peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6): qua salva atque certa, de quibusdam rebus, quas neque sensu, neque ratione percepimus , neque nobis per Scripturam canonicam claruerunt, nec per testes quibus non credere absurdum est, in nostram notitiam pervenerunt, sine justa reprehensione dubitamus .