|
Quamobrem summum bonum civitatis Dei cum sit aeterna pax atque
perfecta, non per quam mortales transeant nascendo atque moriendo, sed
in qua immortales maneant nihil adversi omnino patiendo; quis est qui
illam vitam vel beatissimam neget, vel in ejus comparatione istam,
quae hic agitur, quantislibet animi et corporis externarumque rerum
bonis plena sit, non miserrimam judicet? Quam tamen quicumque sic
habet, ut ejus usum referat ad illius finem, quam diligit
ardentissime, ac fidelissime sperat, non absurde dici etiam nunc
beatus potest, spe illa potius, quam re ista. Res vero ista sine spe
illa, beatitudo falsa et magna miseria est: non enim veris animi bonis
utitur. Quoniam non est vera sapientia, quae intentionem suam in his
quae prudenter discernit, gerit fortiter, cohibet temperanter,
justeque distribuit, non in illum dirigit finem, ubi erit Deus omnia
in omnibus (I Cor. XV, 28), aeternitate certa et pace
perfecta.
|
|