|
1. Quapropter nunc est locus, ut quam potero breviter ac dilucide
expediam, quod in secundo hujus operis libro me demonstraturum esse
promisi (Cap. 21, n. 4), secundum definitiones, quibus apud
Ciceronem utitur Scipio in libris de Republica, nunquam rempublicam
fuisse Romanam. Breviter enim rempublicam definit esse rem populi.
Quae definitio, si vera est, nunquam fuit Romana respublica: quia
nunquam fuit res populi; quam definitionem voluit esse reipublicae.
Populum enim esse definivit coetum multitudinis, juris consensu et
utilitatis communione sociatum. Quid autem dicat juris consensum,
disputando explicat; per hoc ostendens geri sine justitia non posse
rempublicam: ubi ergo justitia vera non est, nec jus potest esse.
Quod enim jure fit, profecto juste fit: quod autem fit injuste, nec
jure fieri potest. Non enim jura dicenda sunt vel putanda iniqua
hominum constituta: cum illud etiam ipsi jus esse dicant, quod de
justitiae fonte manaverit; falsumque esse, quod a quibusdam non recte
sentientibus dici solet, id esse jus, quod ei qui plus potest, utile
est . Quocirca ubi non est vera justitia, juris consensu sociatus
coetus hominum non potest esse, et ideo nec populus, juxta illam
Scipionis vel Ciceronis definitionem: et si non populus, nec res
populi; sed qualiscumque multitudinis, quae populi nomine digna non
est. Ac per hoc, si respublica res populi est, et populus non est
qui consensu non sociatus est juris, non est autem jus, ubi nulla
justitia est: procul dubio colligitur, ubi justitia non est, non esse
rempublicam. Justitia porro ea virtus est, quae sua cuique
distribuit. Quae igitur justitia est hominis, quae ipsum hominem Deo
vero tollit, et immundis daemonibus subdit? Hoccine est sua cuique
distribuere? An qui fundum aufert ei a quo emptus est, et tradit ei
qui nihil in eo habet juris, injustus est; et qui se ipsum aufert
dominanti Deo, a quo factus est, et malignis servit spiritibus,
justus est?
2. Disputatur certe acerrime atque fortissime in eisdem ipsis de
Republica libris adversus injustitiam pro justitia. Et quoniam, cum
prius ageretur pro injustitiae partibus contra justitiam, et diceretur
nisi per injustitiam rempublicam stare augerique non posse; hoc veluti
validissimum positum erat, injustum esse, ut homines hominibus
dominantibus serviant; quam tamen injustitiam nisi sequatur imperiosa
civitas, cujus est magna respublica, non eam posse provinciis
imperare: responsum est a parte justitiae, ideo justum esse, quod
talibus hominibus sit utilis servitus, et pro utilitate eorum fieri cum
recte fit, id est, cum improbis aufertur injuriarum licentia; et
domiti se melius habebunt, quia indomiti deterius se habuerunt:
subditumque est, ut ista ratio firmaretur, veluti a natura sumptum
nobile exemplum, atque dictum est, Cur igitur Deus homini, animus
imperat corpori, ratio libidini caeterisque vitiosis animi partibus?
Plane hoc exemplo satis edoctum est, quibusdam esse utilem
servitutem; et Deo quidem ut serviatur, utile esse omnibus.
Serviens autem Deo animus, recte imperat corpori, inque ipso animo
ratio Domino Deo subdita, recte imperat libidini vitiisque caeteris.
Quapropter ubi homo Deo non servit, quid in eo putandum est esse
justitiae; quandoquidem Deo non serviens, nullo modo potest juste
animus corpori, aut humana ratio vitiis imperare? Et si in homine
tali non est ulla justitia, procul dubio nec in hominum coetu, qui ex
hominibus talibus constat. Non est hic ergo juris ille consensus, qui
hominum multitudinem populum facit, cujus res dicitur esse respublica.
Nam de utilitate quid dicam, cujus etiam communione sociatus coetus
hominum, sicut se habet ista definitio, populus nuncupatur? Quamvis
enim, si diligenter attendas, nec utilitas sit ulla viventium, qui
vivunt impie; sicut vivit omnis qui non servit Deo, servitque
daemonibus, tanto magis impiis, quanto magis sibi, cum sint
immundissimi spiritus, tanquam diis sacrificari volunt: tamen quod de
juris consensu diximus, satis esse arbitror, unde appareat per hanc
definitionem non esse populum, cujus respublica esse dicatur, in quo
justitia non est. Si enim dicunt non spiritibus immundis, sed diis
bonis atque sanctis in sua republica servisse Romanos; numquid eadem
toties repetenda sunt, quae jam satis, imo ultra quam satis est,
diximus? Quis enim ad hunc locum per superiores hujus operis libros
pervenit, qui dubitare adhuc possit, malis et impuris daemonibus
servisse Romanos, nisi vel nimium stolidus, vel impudentissime
contentiosus? Sed ut taceam quales sint, quos sacrificiis colebant;
in lege veri Dei scriptum est, Sacrificans diis eradicabitur, nisi
Domino tantum (Exod. XXII, 20). Nec bonis igitur, nec
malis diis sacrificari voluit, qui hoc cum tanta comminatione
praecepit.
|
|