|
Sed responderi potest: Quis iste Deus est, aut unde dignus
probatur, cui deberent obtemperare Romani, ut nullum deorum praeter
ipsum colerent sacrificiis? Magnae caecitatis est, adhuc quaerere
quis iste sit Deus. Ipse est Deus, cujus Prophetae praedixerunt
ista quae cernimus. Ipse est Deus, a quo responsum accepit
Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII,
18). Quod in Christo fieri, qui secundum carnem de illo semine
exortus est, iidem ipsi qui remanserunt hujus nominis inimici, velint
nolintve, cognoscunt. Ipse est Deus, cujus divinus Spiritus per
eos locutus est, quorum praedicta atque completa per Ecclesiam, quam
videmus toto orbe diffusam, in libris superioribus posui. Ipse est
Deus, quem Varro doctissimus Romanorum Jovem putat, quamvis
nesciens quid loquatur : quod tamen ideo commemorandum putavi, quoniam
vir tantae scientiae nec nullum istum deum potuit existimare, nec
vilem. Hunc enim eum esse credidit, quem summum putavit Deum.
Postremo ipse est Deus, quem doctissimus philosophorum, quamvis
Christianorum acerrimus inimicus, etiam per eorum oracula, quos deos
putat, Deum magnum Porphyrius confitetur.
|
|