CAPUT XXIII. Quae Porphyrius dicat oraculis deorum responsa esse de Christo.

1. Nam in libris quos EK LOGION FILOSOFIAS appellat, in quibus exsequitur atque conscribit rerum ad philosophiam pertinentium velut divina responsa , ut ipsa verba ejus, quemadmodum ex lingua graeca in latinam interpretata sunt, ponam: Interroganti, inquit, quem deum placando revocare possit uxorem suam a Christianismo, haec ait versibus Apollo. Deinde verba velut Apollinis ista sunt: Forte magis poteris in aqua impressis litteris scribere, aut adinflans pennas leves per aera ut avis volare, quam pollutae revoces impiae uxoris sensum. Pergat quomodo vult inanibus fallaciis perseverans, et lamentationibus fallacissimis mortuum Deum cantans , quem a judicibus recta sentientibus perditum, pessima in speciosis ferro vincta mors interfecit. Deinde post hos versus Apollinis, qui non stante metro latine interpretati sunt, subjunxit atque ait: In his quidem tergiversationem irremediabilis sententiae eorum manifestavit, dicens quoniam Judaei suscipiunt Deum magis quam isti. Ecce ubi decolorans Christum, Judaeos praeposuit Christianis, confitens quod Judaei suscipiant Deum. Sic enim exposuit versus Apollinis, ubi a judicibus recta sentientibus Christum dicit occisum, tanquam illis juste judicantibus, merito sit ille punitus. Viderit quid de Christo vates mendax Apollinis dixerit, atque iste crediderit, aut fortasse vatem, quod non dixit, dixisse iste ipse confinxerit: quam vero sibi constet, vel ipsa oracula inter se faciat convenire, postea videbimus. Hic tamen Judaeos, tanquam Dei susceptores, recte dicit judicasse de Christo, quod eum morte pessima excruciandum esse censuerint. Deus itaque Judaeorum, cui perhibet testimonium, audiendus fuit, dicens: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino tantum (Exod. XXII, 20). Sed ad manifestiora veniamus, et audiamus quam magnum Deum dicat esse Judaeorum. Item ad ea quae interrogavit Apollinem, quid melius, verbum sive ratio, an lex; respondit, inquit, versibus haec dicens. Ac deinde subjicit Apollinis versus, in quibus et isti sunt, ut quantum satis est inde decerpam: In Deum vero, inquit, generatorem, et in regem ante omnia , quem tremit et coelum, et terra, atque mare, et infernorum abdita, et ipsa numina perhorrescunt: quorum lex est Pater, quem valde sancti honorant Hebraei . Tali oraculo dei sui Apollinis, Porphyrius tam magnum Deum dixit Hebraeorum, ut eum et ipsa numina perhorrescant. Cum ergo Deus iste dixerit, Sacrificans diis eradicabitur, miror quod ipse Porphyrius non perhorruerit, et sacrificans diis eradicari non formidaverit.

2. Dicit etiam bona philosophus iste de Christo, quasi oblitus illius, de qua paulo ante locuti sumus, contumeliae suae; aut quasi in somnis dii ejus maledixerint Christo, et evigilantes eum bonum esse cognoverint, digneque laudaverint. Denique tanquam mirabile aliquid atque incredibile prolaturus, Praeter opinionem, inquit, profecto quibusdam videatur esse quod dicturi sumus. Christum enim dii piissimum pronuntiaverunt et immortalem factum, et cum bona praedicatione ejus meminerunt: Christianos vero pollutos, inquit, et contaminatos, et errore implicatos esse dicunt; et multis talibus adversus eos blasphemiis utuntur. Deinde subjicit velut deorum oracula blasphemantium Christianos. Et post haec, De Christo autem, inquit, interrogantibus si est Deus, ait Hecate: Quoniam quidem immortalis anima post corpus ut incedit, nosti, a sapientia autem abscissa semper errat, viri pietate praestantissimi est illa anima, hanc colunt aliena a se veritate. Deinde post verba hujus quasi oraculi sua ipse contexens, Piissimum igitur virum, inquit, eum dixit, et ejus animam, sicut et aliorum piorum, post obitum immortalitate donatam , et hanc colere Christianos ignorantes . Interrogantibus autem, inquit, Cur ergo damnatus est? oraculo respondit dea, Corpus quidem debilitantibus tormentis semper oppositum est: anima autem piorum coelesti sedi insidet. Illa vero anima aliis animabus fataliter dedit, quibus fata non annuerunt deorum obtinere dona, neque habere Jovis immortalis agnitionem, errore implicari. Propterea ergo diis exosi: quia quibus fato non fuit nosse Deum, nec dona a diis accipere, his fataliter dedit iste errore implicari. Ipse vero pius, et in coelum, sicut pii, concessit. Itaque hunc quidem non blasphemabis, misereberis autem hominum dementiam: ex eo in eis facile praecepsque periculum .

3. Quis ita stultus est, ut non intelligat aut ab homine callido, eoque Christianis inimicissimo haec oracula fuisse conficta, aut consilio simili ab impuris daemonibus ista fuisse responsa; ut scilicet, quoniam laudant Christum, propterea credantur veraciter vituperare Christianos; atque ita, si possint, intercludant viam salutis aeternae, in qua fit quisque christianus? Suae quippe nocendi astutiae milleformi sentiunt non esse contrarium , si credatur eis laudantibus Christum, dum tamen credatur etiam vituperantibus Christianos; ut eum qui utrumque crediderit, talem Christi faciant laudatorem, ne velit esse christianus: ac sic quamvis ab illo laudatus, ab istorum tamen daemonum dominatu eum non liberet Christus. Praesertim quia ita laudant Christum, ut quisquis in eum talem crediderit, qualis ab eis praedicatur, Christianus verus non sit, sed Photinianus haereticus, qui tantummodo hominem, non etiam Deum noverit Christum : et ideo per eum salvus esse non possit, nec istorum mendaciloquorum daemonum laqueos vitare vel solvere. Nos autem neque Apollinem vituperantem Christum, neque Hecaten possumus approbare laudantem. Ille quippe tanquam iniquum Christum vult credi, quem a judicibus recta sentientibus dicit occisum; ista, hominem piissimum, sed hominem tantum. Una est tamen et illius et hujus intentio, ut nolint homines esse Christianos; quia nisi Christiani erunt, ab eorum erui potestate non poterunt. Iste vero philosophus, vel potius qui talibus adversus Christianos quasi oraculis credunt, prius faciant, si possunt, ut inter se de ipso Christo Hecate atque Apollo concordent, eumque aut ambo condemnent, aut ambo collaudent. Quod si facere potuissent, nihilominus nos et vituperatores et laudatores Christi fallaces daemones vitaremus. Cum vero eorum deus et dea inter se de Christo, ille vituperando, ista laudando dissentiant; profecto eis blasphemantibus Christianos non credunt homines, si recte ipsi sentiant.

4. Sane Christum laudans, vel Porphyrius, vel Hecate, cum dicat eum ipsum dedisse fataliter Christianis, ut implicarentur errore, causas tamen ejusdem, sicut putat, pandit erroris. Quas antequam ex verbis ejus exponam, prius quaero, Si fataliter dedit Christus Christianis erroris implicationem, utrum volens, an nolens dederit. Si volens, quomodo justus? si nolens, quomodo beatus? Sed jam causas ipsius audiamus erroris. Sunt, inquit, spiritus terreni minimi loco quodam malorum daemonum potestati subjecti. Ab his sapientes Hebraeorum, quorum unus iste etiam Jesus fuit, sicut audisti divina Apollinis , quae superius dicta sunt; ab his ergo Hebraei daemonibus pessimis et minoribus spiritibus vetabant religiosos, et ipsis vacare prohibebant: venerari autem magis coelestes deos, amplius autem venerari Deum Patrem. Hoc autem, inquit, et dii praecipiunt, et in superioribus ostendimus, quemadmodum animum advertere ad Deum monent, et illum colere ubique imperant. Verum indocti et impiae naturae, quibus vere fatum non concessit a diis dona obtinere, neque habere Jovis immortalis notionem, non audientes et deos et divinos viros, deos quidem omnes recusaverunt, prohibitos autem daemones et hos non odisse, sed revereri. Deum autem simulantes colere , ea sola per quae Deus adoratur, non agunt. Nam Deus quidem, utpote omnium Pater, nullius indiget: sed nobis est bene, cum eum per justitiam et castitatem aliasque virtutes adoramus, ipsam vitam precem ad ipsum facientes, per imitationem et inquisitionem de ipso. Inquisitio enim purgat, inquit: imitatio deificat affectionem ad ipsum operando. Bene quidem praedicavit Deum Patrem, et quibus sit colendus moribus dixit. Quibus praeceptis prophetici Libri pleni sunt Hebraeorum, quando sanctorum vita sive vituperatur , sive laudatur. Sed in Christianis tantum errat, aut tantum calumniatur, quantum volunt daemones, quos opinatur deos, quasi cuiquam difficile sit recolere, quae turpia, quae dedecora erga deorum obsequium in theatris agebantur et templis; et attendere quae legantur, dicantur, audiantur in ecclesiis, vel Deo vero quid offeratur; et hinc intelligere ubi aedificium, et ubi ruina sit morum. Quis autem huic dixit vel inspiravit, nisi diabolicus spiritus, tam vanum apertumque mendacium, quod daemones ab Hebraeis coli prohibitos revereantur potius, quam oderint Christiani? Sed Deus ille quem coluerunt sapientes Hebraeorum, etiam coelestibus sanctis Angelis et Virtutibus Dei, quos beatissimos tanquam cives in hac nostra peregrinatione mortali veneramur et amamus, sacrificari vetat, intonans in lege sua, quam dedit populo suo Hebraeo, et valde minaciter dicens, Sacrificans diis eradicabitur. Et ne quisquam putaret daemonibus pessimis terrenisque spiritibus, quos iste dicit minimos vel minores, ne sacrificetur esse praeceptum; quia et ipsi in Scripturis sanctis dicti sunt dii, non Hebraeorum, sed gentium; quod evidenter in Psalmo Septuaginta interpretes posuerunt, dicentes, Quo niam omnes dii gentium daemonia (Psal. XCV, 5): ne quis ergo putaret istis quidem daemoniis prohibitum, coelestibus autem vel omnibus, vel aliquibus sacrificari esse permissum, mox addidit, nisi Domino soli, id est, nisi Domino tantum: ne forte in eo quod ait, nisi Domino soli, Dominum solem credat esse quispiam, cui sacrificandum putat : quod non ita esse intelligendum, in Scripturis graecis facillime reperitur.

5. Deus igitur Hebraeorum, cui tam magnum tantus etiam iste philosophus perhibet testimonium, legem dedit Hebraeo populo suo, hebraeo sermone conscriptam, non obscuram et incognitam, sed omnibus jam gentibus diffamatam, in qua lege scriptum est, Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino tantum. Quid opus est in hac ejus lege, ejusque Prophetis de hac re multa perquirere? Imo non perquirere, non enim abstrusa vel rara sunt; sed aperta et crebra colligere, et in hac disputatione mea ponere: quibus luce clarius apparet , nulli omnino nisi tantum sibi Deum verum et summum voluisse sacrificari. Ecce hoc unum breviter, imo granditer, minaciter, sed veraciter dictum ab illo Deo, quem tam excellenter eorum doctissimi praedicant, audiatur, timeatur, impleatur, ne inobedientes eradicatio consequatur. Sacrificans, inquit, diis eradicabitur, nisi Domino tantum: non quo rei egeat alicujus, sed quia nobis expedit ut res ejus simus. Hinc enim canitur in sacris Litteris Hebraeorum: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Hujus autem praeclarissimum atque optimum sacrificium nos ipsi sumus, hoc est civitas ejus, cujus rei mysterium celebramus oblationibus nostris, quae fidelibus notae sunt, sicut in libris praecedentibus disputavimus (Lib. 10, cap. 6, et alibi). Cessaturas enim victimas, quas in umbra futuri offerebant Judaei, et unum sacrificium gentes a solis ortu usque ad occasum, sicut jam fieri cernimus oblaturas, per Prophetas Hebraeos oracula increpuere divina: ex quibus quantum satis visum est, nonnulla protulimus, et huic jam operi aspersimus. Quapropter ubi non est ista justitia, ut secundum suam gratiam civitati obedienti Deus imperet unus et summus, ne cuiquam sacrificet, nisi tantum sibi; et per hoc in omnibus hominibus ad eamdem civitatem pertinentibus atque obedientibus Deo, animus etiam corpori, atque ratio vitiis, ordine legitimo fideliter imperet; ut quemadmodum justus unus, ita coetus populusque justorum vivat ex fide, quae operatur per dilectionem, qua homo diligit Deum, sicut diligendus est Deus, et proximum sicut semetipsum: ubi ergo non est ista justitia, profecto non est coetus hominum juris consensu et utilitatis communione sociatus. Quod si non est, utique populus non est, si vera est haec populi definitio. Ergo nec respublica est: quia res populi non est, ubi ipse populus non est.