|
Quocirca ut vita carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est,
de quo dicunt sacrae Litterae Hebraeorum, Beatus populus, cujus est
Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 15). Miser igitur
populus ab isto alienatus Deo. Diligit tamen ipse etiam quamdam pacem
suam non improbandam, quam quidem non habebit in fine, quia non ea
bene utitur ante finem. Hanc autem ut interim habeat in hac vita,
nostra etiam interest: quoniam quamdiu permixtae sunt ambae civitates,
utimur et nos pace Babylonis: ex qua ita per fidem populus Dei
liberatur, ut apud hanc interim peregrinetur. Propter quod et
Apostolus admonuit Ecclesiam, ut oraret pro regibus ejus atque
sublimibus, addens et dicens, ut quietam et tranquillam vitam agamus
cum omni pietate et charitate (I Tim. II, 2). Et propheta
Jeremias cum populo Dei veteri venturam praenuntiaret captivitatem,
et divinitus imperaret ut obedienter in Babyloniam irent, Deo suo
etiam ista patientia servientes, monuit et ipse ut oraretur pro illa,
dicens, quia in ejus est pace pax vestra (Jerem. XXIX, 7),
utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est.
|
|