|
Pax autem nostra propria, et hic est cum Deo per fidem, et in
aeternum erit cum illo per speciem. Sed hic sive illa communis, sive
nostra propria, talis est pax, ut solatium miseriae sit potius quam
beatitudinis gaudium. Ipsa quoque nostra justitia, quamvis vera sit
propter veri boni finem , ad quem refertur, tamen tanta est in hac
vita, ut potius peccatorum remissione constet, quam perfectione
virtutum . Testis est oratio totius civitatis Dei, quae peregrinatur
in terris. Per omnia quippe membra sua clamat ad Deum, Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12). Nec pro eis est efficax haec oratio, quorum
fides sine operibus mortua est (Jacobi II, 17, 26): sed pro
eis quorum fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Quia
enim Deo quidem subdita, in hac tamen conditione mortali, et corpore
corruptibili quod aggravat animam (Sap. IX, 15), non perfecte
vitiis imperat ratio, ideo necessaria est justis talis oratio. Nam
profecto quanquam imperetur, nequaquam sine conflictu vitiis
imperatur. Et utique subrepit aliquid in hoc loco infirmitatis etiam
bene confligenti, sive hostibus talibus victis subditisque dominanti,
unde, si non facili operatione, certe labili locutione aut volatili
cogitatione peccetur. Et ideo quamdiu vitiis imperatur, plena pax non
est: quia et illa quae resistunt, periculoso debellantur praelio; et
illa quae victa sunt, nondum securo triumphantur otio, sed adhuc
sollicito premuntur imperio. In his ergo tentationibus, de quibus
omnibus in divinis eloquiis breviter dictum est, Numquid non tentatio
est vita humana super terram (Job VII, 1, sec. LXX)? quis
ita vivere se praesumat, ut dicere Deo, Dimitte nobis debita
nostra, non necesse habeat, nisi homo elatus? Nec vero magnus, sed
inflatus ac tumidus, cui per justitiam resistit qui gratiam largitur
humilibus. Propter quod scriptum est: Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6; I Petr. V, 5).
Hic itaque in unoquoque justitia est, ut obedienti Deus homini,
animus corpori, ratio autem vitiis etiam repugnantibus imperet, vel
subigendo, vel resistendo; atque ut ab ipso Deo petatur et meritorum
gratia, et venia delictorum, ac de acceptis bonis gratiarum actio
persolvatur. In illa vero pace finali, quo referenda, et cujus
adipiscendae causa habenda est ista justitia, quoniam sanata
immortalitate atque incorruptione natura vitia non habebit, nec
unicuique nostrum vel ab alio vel a se ipso quidquam repugnabit, non
opus erit ut ratio vitiis, quae nulla erunt, imperet: sed imperabit
Deus homini, animus corpori; tantaque obediendi ibi erit suavitas et
facilitas, quanta vivendi regnandique felicitas. Et hoc illic in
omnibus atque in singulis aeternum erit, aeternumque esse certum erit:
et ideo pax beatitudinis hujus, vel beatitudo pacis hujus, summum
bonum erit.
|
|