|
Eorum autem qui non pertinent ad istam civitatem Dei, erit et
contrario miseria sempiterna, quae etiam secunda mors dicitur (Apoc.
II, 11; XX, 6; XXI, 8): quia nec anima ibi vivere
dicenda est, quae a vita Dei alienata erit; nec corpus, quod
aeternis doloribus subjacebit. Ac per hoc ideo durior ista secunda
mors erit, quia finiri morte non poterit. Sed quoniam sicut miseria
beatitudini, et mors vitae, ita bellum paci videtur esse contrarium;
merito quaeritur, sicut pax in bonorum finibus praedicata est atque
laudata, quod vel quale bellum in finibus malorum e contrario possit
intelligi. Verum qui hoc quaerit, attendat quid in bello noxium
perniciosumque sit, et videbit nihil aliud esse, quam inter se rerum
adversitatem atque conflictum. Quod igitur bellum gravius et amarius
cogitari potest, quam ubi voluntas sic adversa est passioni, et passio
voluntati, ut nullius earum victoria tales inimicitiae finiantur; et
ubi sic confligit cum ipsa natura corporis vis doloris, ut neutrum
alteri cedat? Hic enim quando contingit iste conflictus, aut dolor
vincit, et sensum mors adimit; aut natura vincit , et dolorem sanitas
tollit. Ibi autem et dolor permanet, ut affligat; et natura
perdurat, ut sentiat: quia utrumque ideo non deficit, ne poena
deficiat. Ad hos autem fines bonorum et malorum, illos expetendos,
istos cavendos, quoniam per judicium transibunt ad illos boni, ad
istos mali; de hoc judicio, quantum Deus donaverit, in consequenti
volumine disputabo.
|
|