|
In tribus quoque illis vitae generibus, uno scilicet non segniter,
sed in contemplatione vel inquisitione veritatis otioso, altero in
gerendis rebus humanis negotioso, tertio ex utroque genere temperato,
cum quaeritur quid horum sit potius eligendum, non finis boni habet
controversiam; sed quid horum trium difficultatem vel facilitatem
afferat ad consequendum vel retinendum finem boni, id in ista
quaestione versatur. Finis enim boni, cum ad eum quisque pervenerit,
protinus beatum facit. In otio autem litterato, vel in negotio
publico, vel quando utrumque vicibus agitur, non continuo quisque
beatus est. Multi quippe in quolibet horum trium possunt vivere, et
in appetendo boni fine quo fit homo beatus, errare. Alia est igitur
quaestio de finibus bonorum et malorum, quae unamquamque philosophorum
sectam facit: et aliae sunt quaestiones de sociali vita, de
cunctatione Academicorum, de vestitu et victu Cynicorum, de tribus
vitae generibus, otioso, actuoso, et ex utroque modificato; quarum
nulla est, in qua de bonorum et malorum finibus disputatur. Proinde
quoniam Marcus Varro has quatuor adhibens differentias, id est, ex
vita sociali, ex Academicis novis, ex Cynicis, ex isto vitae genere
tripartito ad sectas ducentas octoginta octo pervenit, et si quae aliae
possunt similiter adjici; remotis eis omnibus, quoniam de sectando
summo bono nullam inferunt quaestionem, et ideo sectae nec sunt, nec
vocandae sunt, ad illas duodecim, in quibus quaeritur quid sit bonum
hominis, quo assecuto fit beatus, ut ex eis unam veram, caeteras
falsas ostendat esse, revertitur. Nam remoto illo tripartito genere
vitae, duae partes hujus numeri detrahuntur, et sectae nonaginta sex
remanent. Remota vero differentia ex Cynicis addita, ad dimidium
rediguntur, et quadraginta octo fiunt. Auferamus etiam quod ex
Academicis novis adhibitum est, rursus dimidia pars remanet, id est
viginti quatuor. De sociali quoque vita quod accesserat, similiter
auferatur, duodecim sunt reliquae, quas ista differentia, ut viginti
quatuor fierent, duplicaverat. De his ergo duodecim nihil dici
potest, cur sectae non sint habendae. Nihil quippe aliud in eis
quaeritur, quam fines bonorum et malorum. Inventis autem bonorum
finibus, profecto e contrario sunt malorum. Hae autem ut fiant
duodecim sectae, illa quatuor triplicantur, voluptas, quies,
utrumque, et prima naturae, quae primigenia Varro vocat . Haec
quippe quatuor dum singillatim virtuti aliquando subduntur, ut non
propter se ipsa, sed propter officium virtutis appetenda videantur,
aliquando praeferuntur, ut non propter se ipsa, sed propter haec
adipiscenda vel conservanda necessaria virtus putetur, aliquando
jungitur, ut propter se ipsa et virtus, et ista appetenda credantur;
quaternarium numerum triplum reddunt, et ad duodecim sectas
perveniunt. Ex illis autem quatuor rebus Varro tres tollit,
voluptatem scilicet, et quietem, et utrumque: non quod eas improbet,
sed quod primigenia illa naturae et voluptatem in se habeant, et
quietem. Quid ergo opus est ex his duabus tria quaedam facere, duo
scilicet, dum singillatim appetuntur voluptas aut quies, et tertium,
cum ambae simul; quandoquidem prima naturae et ipsas, et praeter ipsas
alia multa contineant? De tribus ergo sectis ei placet diligenter esse
tractandum, quaenam sit potius eligenda. Non enim veram plus quam
unam vera ratio esse permittit, sive in his tribus sit, sive alicubi
alibi, quod post videbimus. Interim de his tribus quomodo unam Varro
eligat, quantum breviter aperteque possumus, disseramus. Istae nempe
tres sectae ita fiunt, cum vel prima naturae propter virtutem, vel
virtus propter prima naturae, vel utraque, id est, et virtus et prima
naturae, propter se ipsa sunt expetenda.
|
|