|
1. Quid ergo istorum trium sit verum atque sectandum, isto modo
persuadere conatur. Primum, quia summum bonum in philosophia non
arboris, non pecoris, non dei, sed hominis quaeritur, quid sit ipse
homo, quaerendum putat. Sentit quippe in ejus natura duo esse
quaedam, corpus et animam: et horum quidem duorum melius esse animam
longeque praestabilius omnino non dubitat; sed utrum anima sola sit
homo, ut ita sit ei corpus tanquam equus equiti . Eques enim non homo
et equus, sed solus homo est: ideo tamen eques dicitur, quod aliquo
modo se habeat ad equum. An corpus solum sit homo, aliquo modo se
habens ad animam, sicut poculum ad potionem: non enim calix et potio,
quam continet calix, simul dicitur poculum, sed calix solus; ideo
tamen quod potioni continendae sit accommodatus. An vero nec anima
sola, nec solum corpus, sed simul utrumque sit homo, cujus pars sit
una sive anima sive corpus, ille autem totus ex utroque constet, ut
homo sit: sicut duos equos junctos bigas vocamus, quorum sive dexter,
sive sinister, pars est bigarum, unum vero eorum quoquo modo se habeat
ad alterum, bigas non dicimus, sed ambos simul. Horum autem trium
hoc eligit tertium, hominemque nec animam solam, nec solum corpus,
sed animam simul et corpus esse arbitratur. Proinde summum bonum
hominis, quo fit beatus, ex utriusque rei bonis constare dicit, et
animae scilicet et corporis. Ac per hoc prima illa naturae propter se
ipsa existimat expetenda, ipsamque virtutem quam doctrina inserit velut
artem vivendi, quae in animae bonis est excellentissimum bonum.
Quapropter eadem virtus, id est ars agendae vitae, cum acceperit
prima naturae, quae sine illa erant, sed tamen erant etiam quando eis
doctrina adhuc deerat, omnia propter se ipsam appetit, simulque etiam
se ipsam: omnibus que simul et se ipsa utitur, eo fine ut omnibus
delectetur atque perfruatur, magis minusque, ut quaeque inter se
majora atque minora sunt, tamen omnibus gaudens, et quaedam minora,
si necessitas postulat, propter majora vel adipiscenda vel tenenda,
contemnens. Omnium autem bonorum vel animi vel corporis, nihil sibi
virtus omnino praeponit. Haec enim bene utitur et se ipsa, et
caeteris, quae hominem faciunt beatum, bonis. Ubi vero ipsa non
est, quamlibet multa sint bona, non bono ejus sunt , cujus sunt; ac
per hoc jam nec ejus bona dicenda sunt, cui male utenti utilia esse non
possunt. Haec ergo vita hominis, quae virtute et aliis animi et
corporis bonis, sine quibus virtus esse non potest, fruitur, beata
esse dicitur: si vero et aliis, sine quibus esse virtus potest, vel
ullis, vel pluribus, beatior: si autem prorsus omnibus, ut nullum
omnino bonum desit, vel animi vel corporis, beatissima. Non enim hoc
est vita, quod virtus; quoniam non omnis vita, sed sapiens vita
virtus est: et tamen qualiscumque vita sine ulla virtute potest esse;
virtus vero sine ulla vita non potest esse. Hoc et de memoria dixerim
atque ratione, et si quid aliud tale est in homine. Sunt enim haec et
ante doctrinam, sine his autem non potest esse ulla doctrina: ac per
hoc nec virtus, quae utique discitur. Bene autem currere, pulchrum
esse corpore, viribus ingentibus praevalere, et caetera hujusmodi
talia sunt, ut et virtus sine his esse possit, et ipsa sine virtute:
bona sunt tamen; et secundum istos etiam ipsa propter se ipsam diligit
virtus, utiturque illis et fruitur, sicut virtutem decet.
2. Hanc vitam beatam etiam socialem perhibent esse, quae amicorum
bona propter se ipsa diligat sicut sua, eisque propter ipsos hoc velit
quod sibi; sive in domo sint, sicut conjux et liberi et quicumque
domestici; sive in loco, ubi domus ejus est, sicuti est urbs, ut
sunt hi qui cives vocantur; sive in toto orbe, ut sunt gentes, quas
ei societas humana conjungit; sive in ipso mundo, qui censetur nomine
coeli et terrae, sicut esse dicunt deos, quos volunt amicos esse
homini sapienti, quos nos familiarius Angelos dicimus. De bonorum
autem et e contrario malorum finibus negant ullo modo esse dubitandum,
et hanc inter se et novos Academicos affirmant esse distantiam, nec
eorum interest quidquam, sive cynico, sive alio quolibet habitu et
victu in his finibus, quos veros putant, quisque philosophetur. Ex
tribus porro illis vitae generibus, otioso, aetuoso, et quod ex
utroque compositum est, hoc tertium sibi placere asseverant. Haec
sensisse atque docuisse Academicos veteres, Varro asserit, auctore
Antiocho, magistro Ciceronis et suo, quem sane Cicero in pluribus
fuisse Stoicum, quam veterem Academicum vult videri . Sed quid ad
nos, qui potius de rebus ipsis judicare debemus, quam pro magno de
hominibus quid quisque senserit scire?
|
|