|
1. Si ergo quaeratur a nobis, quid civitas Dei de his singulis
interrogata respondeat, ac primum de finibus bonorum malorumque quid
sentiat, respondebit aeternam vitam esse summum bonum, aeternam vero
mortem summum malum: propter illam proinde adipiscendam, istamque
vitandam, recte nobis esse vivendum. Propter quod scriptum est,
Justus ex fide vivit (Habacuc II, 4; Galat. III, 11):
quoniam neque bonum nostrum jam videmus, unde oportet ut credendo
quaeramus; neque ipsum recte vivere nobis ex nobis est, nisi credentes
adjuvet et orantes, qui et ipsam fidem dedit, qua nos ab illo
adjuvandos esse credamus. Illi autem qui in ista vita fines bonorum et
malorum esse putaverunt, sive in corpore, sive in animo, sive in
utroque ponentes summum bonum; atque, ut id explicatius eloquar, sive
in voluptate, sive in virtute, sive in utraque; sive in quiete, sive
in virtute, sive in utraque; sive in voluptate simul et quiete, sive
in virtute, sive in utrisque; sive in primis naturae, sive in
virtute, sive in utrisque: hic beati esse, et a se ipsis beati fieri
mira vanitate voluerunt. Irrisit hos Veritas per prophetam dicentem,
Novit Dominus cogitationes hominum; vel, sicut hoc testimonium
posuit apostolus Paulus, Dominus novit cogitationes sapientium,
quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11; I Cor. III,
20).
2. Quis enim sufficit, quantovis eloquentiae flumine, vitae hujus
miserias explicare? Quam lamentatus est Cicero in Consolatione de
morte filiae, sicut potuit: sed quantum est quod potuit? Ea quippe
quae dicuntur prima naturae, quando, ubi, quomodo tam bene se habere
in hac vita possunt, ut non sub incertis casibus fluctuent? Quis enim
dolor contrarius voluptati, quae inquietudo contraria quieti, in
corpus cadere sapientis non potest? Membrorum certe amputatio vel
debilitas hominis expugnat incolumitatem, deformitas pulchritudinem,
imbecillitas sanitatem, vires lassitudo, mobilitatem torpor, aut
tarditas: ecquid horum est, quod nequeat in carnem sapientis irruere?
Status quoque corporis atque motus, cum decentes atque congruentes
sunt, inter naturae prima numerantur: sed quid si aliqua mala valetudo
membra tremore concutiat? quid si usque ad ponendas in terram manus
dorsi spina curvetur, et hominem quodammodo quadrupedem faciat? nonne
omnem statuendi corporis et movendi speciem decusque pervertet? Quid
ipsius animi primigenia quae appellantur bona, ubi duo prima ponunt
propter comprehensionem perceptionemque veritatis, sensum et
intellectum? Sed qualis quantusque remanet sensus, si, ut alia
taceam, fiat homo surdus et caecus? Ratio vero et intelligentia quo
recedet, ubi sopietur, si aliquo morbo efficiatur insanus?
Phrenetici multa absurda cum dicunt, vel faciunt, plerumque a bono
suo proposito et moribus aliena, imo suo bono proposito moribusque
contraria, sive illa cogitemus, sive videamus, si digne
consideremus, lacrymas tenere vix possumus, aut forte nec possumus .
Quid dicam de his, qui daemonum patiuntur incursus? ubi habent
absconditam vel obrutam intelligentiam suam, quando secundum suam
voluntatem et anima eorum et corpore malignus utitur spiritus? Et quis
confidit hoc malum in hac vita evenire non posse sapienti? Deinde
perceptio veritatis in hac carne qualis aut quanta est, quando, sicut
legimus in veraci libro Sapientiae, Corpus corruptibile aggravat
animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
(Sap. IX, 15)? Impetus porro vel actionis appetitus, si hoc
modo recte latine appellatur ea quam Graeci vocant ORMEN, quia et
ipsam primis naturae deputant bonis , nonne ipse est, quo geruntur
etiam insanorum illi miserabiles motus, et facta quae horremus, quando
pervertitur sensus ratioque sopitur?
3. Porro ipsa virtus, quae non est inter prima naturae, quoniam eis
postea doctrina introducente supervenit, cum sibi bonorum culmen
vindicet humanorum, quid hic agit nisi perpetua bella cum vitiis, nec
exterioribus, sed interioribus; nec alienis, sed plane nostris et
propriis; maxime illa, quae graece SOFROSYNE, latine
temperantia nominatur, qua carnales frenantur libidines, ne in quaeque
flagitia mentem consentientem trahant ? Neque enim nullum est vitium,
cum, sicut dicit Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum: cui
vitio contraria virtus est, cum, sicut idem dicit, Spiritus
concupiscit adversus carnem. Haec enim, inquit, invicem
adversantur; ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17).
Quid autem facere volumus, cum perfici volumus finem summi boni, nisi
ut caro adversus spiritum non concupiscat, nec sit in nobis hoc
vitium, contra quod spiritus concupiscat? Quod in hac vita quamvis
velimus, quoniam facere non valemus, id saltem in adjutorio Dei
faciamus, ne carni concupiscenti adversus spiritum, spiritu
succumbente cedamus, et ad perpetrandum peccatum nostra consensione
pertrahamur. Absit ergo ut, quamdiu in hoc bello intestino sumus,
jam nos beatitudinem, ad quam vincendo volumus pervenire, adeptos esse
credamus. Et quis est usque adeo sapiens, ut contra libidines nullum
habeat omnino conflictum?
4. Quid illa virtus, quae prudentia dicitur? nonne tota vigilantia
sua bona discernit a malis, ut in illis appetendis istisque vitandis
nullus error obrepat? Ac per hoc et ipsa nos in malis, vel mala in
nobis esse testatur. Ipsa enim docet nos, malum esse ad peccandum
consentire, bonumque esse ad peccandum non consentire libidini. Illud
tamen malum, cui nos non consentire docet prudentia, facit
temperantia, nec prudentia, nec temperantia tollit huic vitae. Quid
justitia, cujus munus est sua cuique tribuere (unde fit in ipso homine
quidam justus ordo naturae, ut anima subdatur Deo et animae caro, ac
per hoc Deo et anima et caro), nonne demonstrat in eo se adhuc opere
laborare potius, quam in hujus operis jam fine requiescere? Tanto
quippe minus anima subditur Deo, quanto minus Deum in ipsis suis
cogitationibus concipit; et tanto minus animae subditur caro, quanto
magis adversus spiritum concupiscit. Quamdiu ergo nobis inest haec
infirmitas, haec pestis, hic languor, quomodo nos jam salvos; et si
nondum salvos, quomodo jam beatos illa finali beatitudine dicere
audebimus? Jam vero illa virtus, cujus nomen est fortitudo, in
quantacumque sapientia evidentissima testis est humanorum malorum, quae
compellitur patientia tolerare. Quae mala Stoici philosophi miror qua
fronte mala non esse contendant, quibus fatentur, si tanta fuerint,
ut ea sapiens vel non possit, vel non debeat sustinere, cogi eum
mortem sibimet inferre, atque ex hac vita emigrare . Tantus autem
superbiae stupor est in his hominibus, hic se habere finem boni et a se
ipsis fieri beatos putantibus; ut sapiens eorum, hoc est, qualem
mirabili vanitate describunt, etiamsi excaecetur, obsurdescat,
obmutescat, membris debilitetur, doloribus crucietur, et si quid
aliud talium malorum dici aut cogitari potest, incidat in eum, quo
sibi mortem cogatur inferre, hanc in his malis vitam constitutam, eos
non pudeat beatam vocare. O vitam beatam, quae ut finiatur, mortis
quaerit auxilium! Si beata est, maneatur in ea: si vero propter ista
mala fugitur ab ea, quomodo est beata? Aut quomodo ista non sunt
mala, quae vincunt fortitudinis bonum, eamdemque fortitudinem non
solum sibi cedere, verum etiam delirare compellunt, ut eamdem vitam et
dicat beatam, et persuadeat esse fugiendam? Quis usque adeo caecus
est, ut non videat quod, si beata esset, fugienda non esset? Sed si
propter infirmitatis pondus, qua premitur, hanc fugiendam fatentur;
quid igitur causae est , cur non etiam miseram fracta superbiae cervice
fateantur? Utrum, obsecro, Cato ille patientia, an potius
impatientia se peremit? Non enim hoc fecisset, nisi victoriam
Caesaris impatienter tulisset. Ubi est fortitudo? Nempe cessit,
nempe succubuit, nempe usque adeo superata est, ut vitam beatam
derelinqueret, desereret, fugeret. An non erat jam beata? Misera
ergo erat. Quomodo igitur mala non erant quae vitam miseram
fugiendamque faciebant?
5. Quapropter etiam ipsi, qui mala ista esse confessi sunt, sicut
Peripatetici, sicut veteres Academici, quorum sectam Varro
defendit, tolerabilius quidem lequuntur: sed eorum quoque mirus est
error, quod in his malis, etsi tam gravia sint, ut morte fugienda
sint, ab ipso sibimet illata, qui haec patitur, vitam beatam tamen
esse contendunt. Mala sunt, inquit, tormenta atque cruciatus
corporis; et tanto sunt pejora, quanto potuerint esse majora; quibus
ut careas, ex hac vita fugiendum est. Qua vita, obsecro? Hac,
inquit, quae tantis aggravatur malis. Certe ergo beata est in eisdem
ipsis malis, propter quae dicis esse fugiendam? An ideo beatam
dicis, quia licet tibi ab his malis morte discedere? Quid si ergo in
eis aliquo judicio divino tenereris, nec permittereris mori, nec
unquam sine illis esse sinereris ? Nempe tunc saltem miseram talem
diceres vitam. Non igitur propterea misera non est, quia cito
relinquitur: quandoquidem si sempiterna sit, etiam abs te ipso misera
judicatur. Non itaque propterea, quoniam brevis est, nulla miseria
debet videri; aut, quod est absurdius, quia brevis miseria est, ideo
etiam beatitudo appellari. Magna vis est in eis malis, quae cogunt
hominem, secundum ipsos etiam sapientem, sibimet auferre quod homo
est: cum dicant, et verum dicant, hanc esse naturae primam quodammodo
et maximam vocem, ut homo concilietur sibi, et propterea mortem
naturaliter fugiat; ita sibi amicus, ut esse se animal, et in hac
conjunctione corporis atque animae vivere velit, vehementerque appetat
. Magna vis est in eis malis, quibus iste naturae vincitur sensus,
quo mors omni modo omnibus viribus conatibusque vitatur; et ita
vincitur, ut quae vitabatur, optetur, appetatur, et, si non
potuerit aliunde contingere, ab ipso homine sibimet inferatur. Magna
vis est in eis malis, quae fortitudinem faciunt homicidam: si tamen
adhuc dicenda est fortitudo, quae ita his malis vincitur, ut hominem,
quem, sicut virtus, regendum tuendumque suscepit, non modo non possit
per patientiam custodire, sed ipsa insuper cogatur occidere. Debet
quidem etiam mortem sapiens ferre patienter, sed quae accidit aliunde:
secundum istos autem si eam sibi ipse inferre compellitur, profecto
fatendum est eis, non solum mala, sed intolerabilia etiam mala esse,
quae hoc eum perpetrare compellunt. Vita igitur, quae istorum tam
magnorum tamque gravium malorum aut premitur oneribus, aut subjacet
casibus, nullo modo beata diceretur, si homines qui hoc dicunt, sicut
victi malis ingravescentibus, cum sibi ingerunt mortem, cedunt
infelicitati, ita victi certis rationibus, cum quaerunt beatam vitam,
dignarentur cedere veritati, et non sibi putarent in ista mortalitate
fine summi boni esse gaudendum; ubi virtutes ipsae, quibus hic certe
nihil melius atque utilius in homine reperitur, quanto majora sunt
adjutoria contra vim periculorum, laborum, dolorum, tanto fideliora
testimonia miseriarum. Si enim verae virtutes sunt, quae nisi in
eis, quibus vera inest pietas, esse non possunt; non se profitentur
hoc posse ut nullas miserias patiantur homines, in quibus sunt: neque
enim mendaces sunt verae virtutes, ut hoc profiteantur; sed ut vita
humana, quae tot et tantis hujus saeculi malis esse cogitur misera,
spe futuri saeculi sit beata, sicut et salva. Quomodo enim beata
est, quae nondum salva est? Unde et apostolus Paulus non de
hominibus imprudentibus, impatientibus, intemperantibus et iniquis,
sed de his qui secundum veram pietatem viverent, et ideo virtutes quas
haberent, veras haberent, ait, Spe enim salvi facti sumus. Spes
autem quae videtur, non est spes: quod enim quis videt, quid sperat?
Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus
(Rom. VIII, 24 et 25). Sicut ergo spe salvi, ita spe
beati facti sumus: et sicut salutem, ita beatitudinem, non jam
tenemus praesentem, sed exspectamus futuram: et hoc per patientiam;
quia in malis sumus, quae patienter tolerare debemus, donec ad illa
veniamus bona ubi omnia erunt, quibus ineffabiliter delectemur; nihil
erit autem, quod jam tolerare debeamus. Talis salus, quae in futuro
erit saeculo, ipsa erit etiam finalis beatitudo. Quam beatitudinem
isti philosophi, quoniam non videntes nolunt credere, hic sibi
conantur falsissimam fabricare, quanto superbiore, tanto mendaciore
virtute.
|
|