|
Quod autem socialem vitam volunt esse sapientis, nos multo amplius
approbamus. Nam unde ista Dei civitas, de qua hujus operis ecce jam
undevicesimum librum versamus in manibus, vel inchoaretur exortu, vel
progrederetur excursu, vel apprehenderet debitos fines, si non esset
socialis vita sanctorum? Sed in hujus mortalitatis aerumna quot et
quantis abundet malis societas humana, quis enumerare valeat? quis
aestimare sufficiat? Audiant apud comicos suos hominem cum sensu atque
consensu omnium hominum dicere:
|
Duxi uxorem, quam ibi miseriam vidi! Nati filii,
Alia cura.
|
|
|
Terent Adelphorum actu 5, scen. 4, vers. 13, 14
|
Quid itidem illa, quae in amore vitia commemorat idem Terentius,
injuriae, suspiciones, inimicitiae , bellum, pax rursum (Eunuch.
act. 1, scen I, v. 14-16): nonne res humanas ubique
impleverunt? nonne et in amicorum honestis amoribus plerumque
contingunt? nonne his usquequaque plenae sunt res humanae, ubi
injurias, suspiciones, inimicitias, bellum, mala certa sentimus;
pacem vero incertum bonum, quoniam corda eorum, cum quibus eam tenere
volumus, ignoramus; et si nosse hodie possemus, qualia eras futura
essent utique nesciremus? Qui porro inter se amiciores solent esse,
vel debent, quam qui una etiam continentur domo? Et tamen quis inde
securus est, cum tanta saepe mala ex eorum occultis insidiis
exstiterint; tanto amariora, quanto pax dulcior fuit; quae vera
putata est, cum astutissime fingeretur? Propter quod omnium pectora
sic attingit, ut cogat in gemitum, quod ait Tullius: Nullae sunt
occultiores insidiae, quam hae quae latent in simulatione officii, aut
in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est adversarius,
facile cavendo vitare possis: hoc vero occultum, intestinum ac
domesticum malum non solum existit , verum etiam opprimit, antequam
prospicere atque explorare potueris (Cicer. in Verrem act. 2,
lib. 1, cap. 15). Propter quod etiam divina vox illa, Et
inimici hominis, domestici ejus (Matth. X, 36), cum magno
dolore cordis auditur: quia etsi quisque tam fortis sit, ut aequo
animo perferat; vel tam vigilans, ut provido consilio caveat, quae
adversus eum molitur amicitia simulata: eorum tamen hominum perfidorum
malo, cum eos esse pessimos experitur, si ipse bonus est, graviter
excrucietur necesse est; sive semper mali fuerint, et se bonos
finxerint, sive in istam malitiam ex bonitate mutati sint. Si ergo
domus commune perfugium in his malis humani generis tuta non est, quid
civitas, quae quanto major est, tanto forum ejus litibus et civilibus
et criminalibus plenius, etiamsi quiescant, non solum turbulentae,
verum saepius et cruentae seditiones, ac bella civilia, a quorum
eventis sunt aliquando liberae civitates, a periculis nunquam?
|
|