|
Quid ipsa judicia hominum de hominibus, quae civitatibus in
quantalibet pace manentibus deesse non possunt, qualia putamus esse,
quam misera, quam dolenda? quandoquidem hi judicant, qui conscientias
eorum, de quibus judicant, cernere nequeunt. Unde saepe coguntur
tormentis innocentium testium ad alienam causam pertinentem quaerere
veritatem. Quid cum in sua causa quisque torquetur; et cum quaeritur
utrum sit nocens, cruciatur, et innocens luit pro incerto scelere
certissimas poenas; non quia illud commisisse detegitur, sed quia non
commisisse nescitur? Ac per hoc ignorantia judicis plerumque est
calamitas innocentis. Et quod est intolerabilius, magisque
plangendum, rigandumque, si fieri possit , fontibus lacrymarum; cum
propterea judex torqueat accusatum, ne occidat nesciens innocentem,
fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum et innocentem occidat, quem
ne innocentem occideret torserat. Si enim secundum istorum sapientiam
delegerit ex hac vita fugere, quam diutius illa sustinere tormenta;
quod non commisit, commisisse se dicit. Quo damnato et occiso, utrum
nocentem an innocentem judex occiderit, adhuc nescit, quem ne
innocentem nesciens occideret torsit: ac per hoc innocentem et ut
sciret torsit, et dum nesciret occidit. In his tenebris vitae
socialis, sedebit judex ille sapiens, an non sedebit ? Sedebit
plane. Constringit enim eum, et ad hoc officium pertrahit humana
societas, quam deserere nefas ducit. Hoc enim nefas esse non ducit,
quod testes innocentes in causis torquentur alienis: quod hi qui
arguuntur, vi doloris plerumque superati, et de se falsa confessi,
etiam puniuntur innocentes, cum jam torti fuerint innocentes: quod
etsi non morte puniantur, in ipsis vel ex ipsis tormentis plerumque
moriuntur: quod aliquando et ipsi qui arguunt, humanae societati
fortasse, ne crimina impunita sint, prodesse cupientes, et
mentientibus testibus, reoque ipso contra tormenta durante immaniter,
nec fatente, probare quod objiciunt non valentes, quamvis vera
objecerint, a judice nesciente damnantur. Haec tot et tanta mala non
deputat esse peccata: non enim haec facit sapiens judex nocendi
voluntate, sed necessitate nesciendi; et tamen quia cogit humana
societas, necessitate etiam judicandi. Haec est ergo quam dicimus,
miseria certe hominis, etsi non malitia sapientis. An vero
necessitate nesciendi atque judicandi torquet insontes, punit
insontes, et parum est illi quod non est reus, si non sit insuper et
beatus? Quanto consideratius et homine dignius agnoscit in ista
necessitate miseriam, eamque in se odit ; et, si pie sapit, clamat
ad Deum, De necessitatibus meis erue me (Psal. XXIV, 17)?
|
|