|
Post civitatem vel urbem sequitur orbis terrae, in quo tertium gradum
ponunt societatis humanae, incipientes a domo, atque inde ad urbem,
deinde ad orbem progrediendo venientes: qui utique, sicut aquarum
congeries, quanto major est, tanto periculis plenior. In quo primum
linguarum diversitas hominem alienat ab homine. Nam si duo sibimet
invicem fiant obviam, neque praeterire, sed simul esse aliqua
necessitate cogantur, quorum neuter norit linguam alterius; facilius
sibi animalia muta, etiam diversi generis, quam illi, cum sint
homines ambo, sociantur. Quando enim quae sentiunt, inter se
communicare non possunt, propter solam linguae diversitatem, nihil
prodest ad consociandos homines tanta similitudo naturae: ita ut
libentius homo sit cum cane suo, quam cum homine alieno. At enim
opera data est, ut imperiosa civitas non solum jugum, verum etiam
linguam suam domitis gentibus per pacem societatis imponeret; per quam
non deesset, imo et abundaret etiam interpretum copia. Verum est:
sed hoc quam multis et quam grandibus bellis, quanta strage hominum,
quanta effusione humani sanguinis comparatum est? Quibus transactis,
non est tamen eorumdem malorum finita miseria. Quamvis enim non
defuerint, neque desint hostes exterae nationes, contra quas semper
bella gesta sunt, et geruntur: tamen etiam ipsa imperii latitudo
peperit pejoris generis bella, socialia scilicet et civilia; quibus
miserabilius quatitur genus humanum, sive cum belligeratur, ut
aliquando conquiescant; sive cum timetur, ne rursus exsurgant.
Quorum malorum multas et multiplices clades, duras et diras
necessitates, si ut dignum est eloqui velim, quanquam nequaquam sicut
res postulat possim; quis erit prolixae disputationis modus? Sed
sapiens, inquiunt, justa bella gesturus est. Quasi non, si se
hominem meminit, multo magis dolebit justorum necessitatem sibi
exstitisse bellorum; quia nisi justa essent, ei gerenda non essent,
ac per hoc sapienti nulla bella essent. Iniquitas enim partis adversae
justa bella ingerit gerenda sapienti : quae iniquitas utique homini est
dolenda, quia hominum est, etsi nulla ex ea bellandi necessitas
nasceretur. Haec itaque mala tam magna, tam horrenda, tam saeva,
quisquis cum dolore considerat, miseriam fateatur. Quisquis autem vel
patitur ea sine animi dolore, vel cogitat, multo utique miserius ideo
se putat beatum, quia et humanum perdidit sensum.
|
|