|
1. Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum
Christo etiam ipsis mille annis eisdem sine dubio, et eodem modo
intelligendis, id est, isto jam tempore prioris ejus adventus.
Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est, Venite,
benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (Matth.
XXV, 34), nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, jam nunc
regnarent cum illo sancti ejus, quibus ait, Ecce ego vobiscum sum
usque in consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20); profecto
non etiam nunc diceretur Ecclesia regnum ejus, regnumve coelorum.
Nam utique isto tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui
profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. XIII, 52), de
quo supra locuti sumus. Et de Ecclesia collecturi sunt zizania
messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad
messem: quod exponens ait, Messis est finis saeculi; messores autem
Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania; et igni comburuntur;
sic erit in consummatione saeculi: mittet Filius hominis Angelos
suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Ibid.,
39-41). Numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De
isto ergo regno ejus, quod est hic Ecclesia, colligentur. Item
dicit, Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic
homines, minimus vocabitur in regno coelorum: qui autem fecerit, et
sic docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V,
19). Utrumque dicit in regno coelorum, et qui non facit mandata
quae docet, hoc est enim solvere, non servare, non facere; et illum
qui facit, et sic docet: sed istum minimum, illum magnum. Et
continuo secutus adjungit, Dico enim vobis, quia nisi abundaverit
justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, id est, super
justitiam eorum qui solvunt quod docent . De Scribis enim et
Pharisaeis dicit alio loco, Quoniam dicunt, et non faciunt
(Matth. XXIII, 3). Nisi ergo super eos abundaverit justitia
vestra, id est, ut vos non solvatis, sed faciatis potius quod
docetis, non intrabitis, inquit, in regnum coelorum (Id. V,
20). Alio modo igitur intelligendum est regnum coelorum, ubi ambo
sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit; sed
ille minimus, iste magnus : alio modo autem regnum coelorum dicitur,
quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc ubi utrumque genus
est, Ecclesia est qualis nunc est: ubi autem illud solum erit,
Ecclesia est qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. Ergo
Ecclesia et nunc est regnum Christi, regnumque coelorum. Regnant
itaque cum illo etiam nunc sancti ejus, aliter quidem, quam tunc
regnabunt: nec tamen cum illo regnant zizania, quamvis in Ecclesia
cum tritico crescant. Regnant enim cum illo qui faciunt quod
Apostolus ait, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum
quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). De
qualibus item dicit, quod eorum conversatio sit in coelis (Philipp.
III 20). Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno
ejus, ut sint etiam ipsi regnum ejus. Quomodo autem sunt regnum
Christi, qui, ut alia taceam, quamvis ibi sint donec colligantur in
fine saeculi de regno ejus omnia scandala, tamen illic sua quaerunt,
non quae Jesu Christi (Id. II, 21)?
2. De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur,
et aliquando repugnatur repugnantibus vitiis , aliquando cedentibus
imperatur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste
regnabitur, et de hac prima resurrectione quae nunc est, liber iste
sic loquitur. Cum enim dixisset, alligari diabolum mille annis, et
postea solvi brevi tempore; mox recapitulando quid in istis mille annis
agat Ecclesia vel agatur in ea, Et vidi, inquit, sedes et sedentes
super eas, et judicium datum est. Non hoc putandum est de ultimo
judicio dici: sed sedes praepositorum, et ipsi praepositi intelligendi
sunt, per quos Ecclesia nunc gubernatur. Judicium autem datum nullum
melius accipiendum videtur, quam id quod dictum est, Quae ligaveritis
in terra, ligata erunt et in coelo; et quae solveritis in terra,
soluta erunt et in coelo (Matth. XVIII, 18). Unde
Apostolus, Quid enim mihi est, inquit, de his qui foris sunt
judicare? nonne de his qui intus sunt vos judicatis (I Cor. V,
12)? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Jesu, et
propter verbum Dei: subauditur quod postea dicturus est, regnaverunt
cum Jesu mille annis (Apoc. XX, 4), animae scilicet martyrum
nondum sibi corporibus suis redditis. Neque enim piorum animae
mortuorum separantur ab Ecclesia, quae nunc etiam est regnum
Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in
communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad ejus in
periculis Baptismum currere, ne sine illo finiatur haec vita; nec ad
reconciliationem, si forte per poenitentiam malamve conscientiam
quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim fiunt ista, nisi
quia fideles, etiam defuncti, membra ejus sunt? Quamvis ergo cum
suis corporibus nondum, jam tamen eorum animae regnant cum illo, dum
isti mille anni decurrunt. Unde in hoc eodem libro et alibi legitur:
Beati mortui, qui in Domino moriuntur, amodo et jam dicit
Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur
illos (Id. XIV, 13). Regnat itaque cum Christo nunc primum
Ecclesia in vivis et mortuis. Praeterea enim, sicut dicit
Apostolus, mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum
dominetur (Rom. XIV, 9). Sed ideo tantummodo martyrum animas
commemoravit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem
pro veritate certaverunt. Sed a parte totum etiam caeteros mortuos
intelligimus pertinentes ad Ecclesiam, quod est regnum Christi.
3. Quod vero sequitur, Et si qui non adoraverunt bestiam, nec
imaginem ejus, nec acceperunt inscriptionem in fronte, aut in manu
sua: simul de vivis ac mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista
bestia, quamvis sit diligentius inquirendum non tamen abhorret a fide
recta, ut ipsa impia civitas intelligatur, et populus infidelium
contrarius populo fideli et civitati Dei. Imago vero ejus simulatio
ejus mihi videtur, in eis videlicet hominibus, qui velut fidem
profitentur, et infideliter vivunt. Fingunt enim se esse quod non
sunt, vocanturque non veraci effigie, sed fallaci imagine
Christiani. Ad eamdem namque bestiam pertinent non solum aperte
inimici nominis Christi et ejus gloriosissimae civitatis, sed etiam
zizania, quae de regno ejus, quod est Ecclesia, in fine saeculi
colligenda sunt. Et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem
ejus, nisi qui faciunt quod ait Apostolus, Ne sitis jugum ducentes
cum infidelibus (II Cor. VI, 14)? Non adorant enim, id
est, non consentiunt, non subjiciuntur: neque accipiunt
inscriptionem, notam scilicet criminis, in fronte, propter
professionem; in manu, propter operationem. Ab his igitur malis
alieni, sive adhuc in ista mortali carne viventes, sive defuncti,
regnant cum Christo jam nunc, quodam modo huic tempori congruo, per
totum hoc intervallum, quod numero mille significatur annorum.
4. Reliqui eorum, inquit, non vixerunt. Hora enim nunc est, cum
mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent: reliqui
vero eorum non vivent (Joan. V, 25). Quod vero subdidit,
donec finiantur mille anni; intelligendum est, quod eo tempore non
vixerunt, quo vivere debuerunt, ad vitam scilicet de morte
transeundo. Et ideo cum dies venerit, quo fiat et corporum
resurrectio, non ad vitam de monumentis procedent, sed ad judicium;
ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. Donec enim
finiantur mille anni, quicumque non vixerit, id est, isto toto
tempore quo agitur prima resurrectio, non audierit vocem Filii Dei,
et ad vitam de morte transierit; profecto in secunda resurrectione,
quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibit.
Sequitur enim, et dicit, Haec resurrectio prima est. Beatus et
sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem (Apoc. XX,
56), id est, particeps ejus est. Ipse est autem particeps ejus,
qui non solum a morte, quae in peccatis est, reviviscit, verum etiam
in eo quod revixerit, permanebit. In istis, inquit, secunda mors
non habet potestatem. Habet ergo in reliquis, de quibus superius
ait, Reliqui eorum non vixerunt, donec finiantur mille anni: quoniam
isto toto temporis intervallo, quod mille annos vocat, quantumcumque
in eo quisque eorum vixit in corpore, non revixit a morte, in qua eum
tenebat impietas, ut sic reviviscendo primae resurrectionis particeps
fieret, atque in eo potestatem secunda mors non haberet.
|
|