|
Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum: ideoque
istam quoque in corporibus primam futuram esse contendunt. Quorum enim
est, inquiunt, cadere, corum est resurgere: cadunt autem corpora
moriendo: nam et a cadendo cadavera nuncupantur . Non ergo animarum,
inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra
Apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum
interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant,
quibus ait, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite
(Coloss. III, 1). Quem sensum verbis aliis alibi posuit,
dicens, Ut quemadmodum Christus a mortuis resurrexit per gloriam
Patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4).
Hinc est et illud, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et
illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Quod autem dicunt,
non posse resurgere, nisi qui cadunt; et ideo putant resurrectionem ad
corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere: cur non
audiunt, Non recedatis ab illo, ne cadatis (Eccli. II, 7);
et, Suo domino stat aut cadit (Rom. XIV, 4); et, Qui putat
se stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12)? Puto enim quod in
anima, non in corpore casus iste cavendus est. Si igitur cadentium
est resurrectio, cadunt autem et animae; profecto et animas resurgere
confitendum est. Quod autem cum dixisset, In istis secunda mors non
habet potestatem; adjunxit atque ait, Sed erunt sacerdotes Dei et
Christi, et regnaount cum eo mille annis: non utique de solis
episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie jam vocantur in
Ecclesia sacerdotes: sed sicut omnes Christianos dicimus propter
mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius
sacerdotis. De quibus apostolus Petrus, Plebs, inquit, sancta,
regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Sane, licet breviter
atque transeunter, insinuavit Deum esse Christum , dicendo,
Sacerdotes Dei et Christi, hoc est, Patris et Filii; quamvis
propter formam servi, sicut filius hominis, ita etiam sacerdos
Christus effectus sit in aeternum, secundum ordinem Melchisedech
(Psal. CIX, 4). De qua re in hoc opere non semel diximus.
|
|