|
Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, solvetur satanas de
custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quatuor
angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum
numerus est ut arena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc
bellum trahat. Nam et antea modis quibus poterat, per mala multa et
varia seducebat. Exibit autem dictum est, in apertam persecutionem de
latebris erumpet odiorum. Haec enim erit novissima persecutio,
novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe
patietur, universa scilicet civitas Christi ab universa diaboli
civitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes quippe
istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae,
tanquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, sive
quos quidam suspicantur Getas et Massagetas, propter litteras horum
nominum primas, sive aliquos alios alienigenas, et a Romano jure
sejunctos. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum
dictum est, Nationes quae sunt in quatuor angulis terrae: easque
subjecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem nominum esse
comperimus Gog tectum, Magog de tecto : tanquam domus, et ipse qui
procedit de domo. Gentes igitur sunt, in quibus diabolum velut in
abysso superius intelligebamus inclusum; et ipse de illis quodammodo
sese efferens et procedens: ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si
autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum
ad diabolum; et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et
quodammodo tegitur inimicus antiquus; et de tecto ipsae erunt, quando
in apertum odium de operto erupturae sunt. Quod vero ait, Et
ascenderunt super terrae latitudinem, eo cinxerunt castra sanctorum et
dilectam civitatem (Apoc. XX, 7, 8): non utique ad unum locum
venisse, vel venturi esse significati sunt, quasi aliquo uno loco
futura sint castra sanctorum et dilecta civitas; cum haec non sit nisi
Christi Ecclesia toto terrarum orbe diffusa: ac per hoc ubicumque
tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine
latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta Deo
civitas ejus; ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus
gentibus cum illa erunt, persecutionis illius immanitate cingetur, hoc
est, in angustias tribulationis arctabitur, urgebitur, concludetur;
nec militiam suam deseret, quae vocabulo est appellata castrorum.
|
|