CAPUT XII. An ad ultimum supplicium pertineat impiorum, quod descendisse ignis de coelo, et eosdem comedisse memoratur.

Quod vero ait, Et descendit ignis de coelos et comedit eos (Apoc. XX, 9): non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de coelo veniet super ipsos. Hic autem bene intelligitur ignis de coelo, de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saevientibus, ut eorum faciant voluntatem. Firmamentum est enim coelum, cujus firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo; quoniam non poterunt attrahere in partes Antichristi sanctos Christi. Et ipse erit ignis qui comedet eos, et hoc a Deo: quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est, Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10); ita e contrario, Zelus occupavit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet (Isai. XXVI, 11, sec. LXX). Et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne judicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt Ecclesiae persecutores, veniente jam Christo, quos viventes inveniet super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui (II Thess. II, 8), ignem appellavit descendentem de coelo, eosque comedentem, neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.