|
Post hanc autem commemorationem novissimae persecutionis, breviter
complectitur totum, quod ultimo jam judicio diabolus, et cum suo
principe civitas inimica passura est. Dicit enim: Et diabolus qui
seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo bestia et
pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum
(Apoc. XX, 9 et 10). Bestiam bene intelligi ipsam impiam
civitatem, supra jam diximus. Pseudo vero propheta ejus aut
Antichristus est, aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi
locuti sumus. Post haec ipsum novissimum judicium, quod erit in
secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando
narrans, quomodo fuerit sibi revelatum, Et vidi, inquit, thronum
magnum et candidum, et sedentem super eum, cujus a facie fugit coelum
et terra, et locus eorum inventus non est (Ibid., 11). Non
ait, Vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab
ejus facie fugit coelum et terra; quoniam non tunc factum est, id
est, antequam esset de vivis et mortuis judicatum: sed eum se vidisse
dixit in throno sedentem, a cujus facie fugit coelum et terra; sed
postea. Peracto quippe judicio tunc esse desinet hoc coelum et haec
terra, quando incipiet esse coelum novum et terra nova. Mutatione
namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Unde et
Apostolus ait, Praeterit enim figura hujus mundi, volo vos sine
sollicitudine esse (I Cor. VII, 31 et 32). Figura ergo
praeterit, non natura. Cum ergo se Joannes vidisse dixisset sedentem
super thronum, a cujus facie, quod postea futurum est, fugit coelum
et terra: Et vidi, inquit, mortuos magnos et pusillos; et aperti
sunt libri; et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscujusque ;
et judicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua
(Apoc. XX, 12). Libros dixit esse apertos, et librum: sed
librum cujusmodi non tacuit; qui est, inquit, vitae uniuscujusque.
Ergo illi libri, quos priore loco posuit, intelligendi sunt sancti et
veteres et novi, ut in illis ostenderetur quae Deus fieri sua mandata
jussisset: in illo autem qui est vitae uniuscujusque, quid horum
quisque non fecisset, sive fecisset. Qui liber si carnaliter
cogitetur, quis ejus magnitudinem, aut longitudinem, valeat
aestimare? aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt
universae vitae universorum? An tantus Angelorum numerus aderit,
quantus hominum erit, et vitam suam quisque ab Angelo sibi adhibito
audiet recitari? Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli
singulorum. Scriptura vero ista unum volens intelligi, Et alius,
inquit, liber apertus est. Quaedam igitur vis est intelligenda
divina, qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in
memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur; ut
accuset, vel excuset scientia conscientiam; atque ita simul et omnes
et singuli judicentur. Quae nimirum vis divina, libri nomen accepit.
In ea quippe quodammodo legitur, quidquid ea faciente recolitur . Ut
autem ostendat, qui mortui judicandi sint, pusilli et magni,
recapitulando dicit tanquam ad id rediens, quod praeterierat, potiusve
distulerat: Et exhibuit mare mortuos qui in eo erant, et mors et
infernus reddiderunt mortuos quos in se habebant (Ibid., 13).
Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui judicati: et
tamen illud prius dictum est. Hoc est ergo quod dixi, recapitulando
eum ad id rediisse quod intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit,
atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de judicatis mortuis,
quod jam dixerat, suo repetivit loco. Cum enim dixisset, Et
exhibuit mare mortuos qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt
mortuos quos in se habebant; mox addidit quod paulo ante posuerat, Et
judicati sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod supra
dixerat, Et judicati sunt mortui secundum facta sua.
|
|