|
Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? Neque
enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora eorum
servantur in mari; aut, quod est absurdius, mare habebat bonos
mortuos, et infernus malos. Quis hoc putaverit? Sed profecto
convenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt.
Cum ergo et quos hic inveniet Christus in corpore constitutos, simul
significaret cum iis qui resurrecturi sunt judicandos, etiam ipsos
mortuos appellavit, et bonos quibus dicitur, Mortui enim estis, et
vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III,
3); et malos de quibus dicitur, Sine mortuos sepelire mortuos suos
(Matth. VIII, 22). Possunt mortui etiam propter hoc dici,
quod mortalia gerunt corpora: unde Apostolus, Corpus quidem,
inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter
justitiam (Rom. VIII, 10): utrumque in homine vivente,
atque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum,
et spiritum vitam. Nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum:
quamvis eadem paulo post etiam mortalia corpora (Ibid. 11), sicut
usitatius vocantur, appellet. Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in
eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo
erant, quia nondum obierant. Et mors et infernus, inquit,
reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Mare exhibuit, quia sicut
inventi sunt, adfuerunt: mors vero et infernus reddiderunt, quoniam
vitae, de qua jam exierant, revocarunt. Nec frustra fortasse non
satis fuit ut diceret mors, aut infernus; sed utrumque dictum est:
mors, propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et
infernum; infernus autem propter malos, qui etiam poenas apud inferos
pendunt. Si enim non absurde credi videtur, antiquos etiam sanctos,
qui venturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis impiorum
remotissimis, sed apud inferos fuisse, donec eos inde sanguis Christi
et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso
illo pretio jam redempti, prorsus inferos nesciunt, donec etiam
receptis corporibus, bona recipiant quae merentur. Cum autem
dixisset, Et judicati sunt singuli secundum facta sua; breviter
subjecit, quemadmodum fuerint judicati: Et mors et infernus,
inquit, missi sunt in stagnum ignis: his nominibus significans
diabolum, quoniam mortis est auctor et infernarum poenarum,
universamque simul daemonum societatem. Hoc est enim quod supra
evidentius praeoccupando jam dixerat, et diabolus qui seducebat eos,
missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod ibi vero obscurius
adjunxerat, dicens, Quo et bestia, et pseudopropheta; hic
apertius, Et qui non sunt, inquit, inventi in libro vitae scripti,
missi sunt in stagnum ignis (Apoc. XX, 14, 15). Non Deum
liber iste commemorat, ne oblivione fallatur: sed praedestinationem
significat eorum, quibus aeterna dabitur vita. Neque enim nescit eos
Deus, et in hoc libro legit, ut sciat: sed potius ipsa ejus
praescientia de illis, quae falli non potest, liber est vitae, in quo
sunt scripti, id est, ante praecogniti.
|
|