|
Finito autem judicio, quo praenuntiavit judicandos malos, restat ut
etiam de bonis dicat. Jam enim explicavit quod breviter a Domino
dictum est, Ibunt isti in supplicium aeternum; sequitur, ut explicet
quod etiam ibi connectitur, Justi autem in vitam aeternam (Matth.
XXV, 46). Et vidi, inquit, coelum novum, et terram novam.
Nam primum coelum et terra prima recesserunt, et mare jam non est
(Apoc. XXI, 1). Isto fiet ordine, quod superius
praeoccupando jam dixit, vidisse se super thronum sedentem, a cujus
facie fugit coelum et terra. Judicatis quippe his, qui scripti non
sunt in libro vitae, et in aeternum ignem missis (qui ignis
cujusmodi, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire
arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus divinus ostendit), tunc
figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut
factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium. Illa itaque, ut
dixi, conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates,
quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus
interibunt; atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae
corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant: ut scilicet
mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus etiam carne in
melius innovatis. Quod autem ait, Et mare jam non est: utrum maximo
illo ardore siccetur, an et ipsum vertatur in melius, non facile
dixerim. Coelum quippe novum et terram novam futuram legimus: de mari
autem novo aliquid me uspiam legisse, non recolo; nisi quod in hoc
eodem libro reperitur, tanquam mare vitreum simile crystallo (Apoc.
IV, 6; XV, 2), Sed tunc non de isto fine saeculi
loquebatur: nec proprie dixisse videtur mare, sed tanquam mare.
Quamvis et nunc, sicut amat prophetica locutio propriis verbis
translata miscere, ac sic quodammodo velare quod dicitur, potuit de
illo mari dicere, Et mare jam non est; de quo supra dixerat, Et
exhibuit mare mortuos, qui in eo erant. Jam enim tunc non erit hoc
saeculum vita mortalium turbulentum et procellosum, quod maris nomine
figuravit.
|
|