|
Et civitatem, inquit, magnam Jerusalem novam vidi descendentem de
coelo a Deo, aptatam, quasi novam nuptam ornatam marito suo. Et
audivi vocem magnam de throno dicentem, Ecce tabernaculum Dei cum
hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi erunt populus ejus, et ipse
Deus erit cum eis. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis
eorum; et mors jam non erit, neque luctus, neque clamor, sed nec
dolor ullus, quia priora abierunt. Et dixit sedens in throno, Ecce
nova facio omnia (Id. XXI, 2-5). De coelo descendere ista
civitas dicitur, quoniam coelestis est gratia, qua Deus eam fecit.
Propter quod ei dicit etiam per Isaiam, Ego sum Dominus faciens te
(Isai. XLV, 8). Et de coelo quidem ab initio sui descendit,
ex quo per hujus saeculi tempus, gratia Dei desuper veniente per
lavacrum regenerationis in Spiritu sancto misso de coelo subinde cives
ejus accrescunt. Sed per judicium Dei, quod erit novissimum per ejus
Filium Jesum Christum, tanta ejus et tam nova de Dei munere
claritas apparebit, ut nulla remaneant vetustatis vestigia:
quandoquidem et corpora ad incorruptionem atque immortalitatem novam ex
vetere corruptione atque mortalitate transibunt. Nam hoc de isto
tempore accipere, quo regnat cum Rege suo mille annis, impudentiae
nimiae mihi videtur: cum apertissime dicat, Absterget Deus omnem
lacrymam ab oculis eorum; et mors jam non erit, neque luctus, neque
clamor, sed nec dolor ullus. Quis vero tam sit absurdus, et
obstinatissima contentione vesanus, qui audeat affirmare in hujus
mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque
sanctorum, qui hanc vel ducat, vel ducturus sit, vel duxerit vitam,
nullas habentem lacrymas et dolores; cum potius quanto quisque est
sanctior et desiderii sancti plenior, tanto sit ejus in orando fletus
uberior? Annon est vox civis supernae Jerusalem, Factae sunt mihi
lacrymae meae panis die ac nocte (Psal. XLI, 4)? et, Lavabo
per singulas noctes lectum meum, in lacrymis meis stratum meum rigabo
(Psal. VI, 7)? et, Gemitus meus non est absconditus a te
(Psal. XXXVII, 10)? et, Dolor meus renovatus est
(Psal. XXXVIII, 3)? Aut vero non ejus filii sunt, qui
ingemiscunt gravati, in quo nolunt exspoliari, sed supervestiri, ut
absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4)? Nonne ipsi sunt,
qui primitias habentes Spiritus, in semetipsis ingemiscunt,
adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui (Rom. VIII,
23)? An ipse apostolus Paulus non erat supernus Jerosolymitanus,
vel non multo magis hoc erat, quando pro Israelitis fratribus
carnalibus suis tristitia illi erat magna, et continuus dolor cordi
ejus (Rom. IX, 2)? Quando autem mors non erit in ista
civitate, nisi quando dicetur, Ubi est, mors, contentio tua ? ubi
est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum (I
Cor. XV, 55 et 56)? Quod tunc utique non erit, quando
dicetur, Ubi est? Nunc vero non quilibet infimus civis illius
civitatis, sed idem ipse Joannes in Epistola sua clamat, Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est (I Joan. I, 8). Et in hoc quidem libro,
cujus nomen est Apocalypsis, obscure multa dicuntur, ut mentem
legentis exerceant, et pauca in eo sunt, ex quorum manifestatione
indagentur caetera cum labore: maxime quia sic eadem multis modis
repetit, ut alia atque alia dicere videatur; cum aliter atque aliter
haec ipsa dicere vestigetur. Verum in his verbis, ubi ait,
Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors jam non erit,
neque luctus, neque clamor, sed nec dolor ullus: tanta luce dicta
sunt de saeculo futuro et immortalitate atque aeternitate sanctorum
(tunc enim solum, atque ibi solum ista non erunt), ut nulla debeamus
in Litteris sacris quaerere vel legere manifesta, si haec putaverimus
obscura.
|
|