CAPUT XVIII. Quid apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicarit.

Nunc jam videamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc judicio scripserit: Venient, inquit, in novissimo dierum illusione illudentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes, et dicentes, Ubi est promissum praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseverant ab initio creaturae. Latet enim illos hoc volentes, quia coeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta Dei verbo; per quae, qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui autem nunc sunt coeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Hoc unum vero non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum, sicut mille anni; et mille anni, sicut dies unus. Non tardat Dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant: sed patienter fert propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes in poenitentiam converti. Veniet autem dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transcurrent: elementa autem ardentia resolventur; et terra, et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo omnibus pereuntibus, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus exspectantes, et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore decoquentur? Novos vero coelos, et terram novam, secundum promissa ipsius, exspectamus, in quibus justitia inhabitat (II Petr. III, 3-13). Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum: sed sane de perditione mundi hujus satis. Ubi etiam commemorans factum ante diluvium, videtur admonuisse quodammodo, quatenus in fine hujus saeculi mundum istum periturum esse credamus. Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum: nec solum orbem terrae, verum etiam coelos, quos utique istos aerios intelligimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superaverat. Ergo totus, aut pene totus aer iste ventosus (quod coelum vel potius coelos vocat, sed istos utique imos, non illos supremos, ubi sol, et luna, et sidera constituta sunt), conversus fuerat in humidam qualitatem ; atque hoc modo cum terra perierat, cujus terrae utique prior facies fuerat deleta diluvio. Qui autem nunc sunt, inquit, coeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Proinde qui coeli, et quae terra, id est, qui mundus, pro eo mundo qui diluvio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni novissimo reservatur in diem judicii et perditionis hominum impiorum. Nam et hominum, propter magnam quamdam commutationem, non dubitat dicere perditionem futuram; cum tamen eorum, quamvis in aeternis poenis, sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post factum judicium mundus iste ardebit, antequam pro illo coelum novum, et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus ubi erunt sancti, quum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere, futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non ascendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortales atque incorruptibiles facti: sicut virorum trium corruptibilia corpora atque mortalia, in camino ardenti vivere illaesa potuerunt (Dan. III, 24).