|
1. De die ultimi judicii Dei, quod ipse donaverit, locuturi,
eumque asserturi adversus impios et incredulos, tanquam in aedificii
fundamento prius ponere testimonia divina debemus. Quibus qui nolunt
credere, humanis ratiunculis falsis atque fallacibus contravenire
conantur, ad hoc ut aut aliud significare contendant quod adhibetur
testimonium de Litteris sacris, aut omnino divinitus esse dictum
negent. Nam nullum existimo esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta
sunt, intellexerit, et a summo ac vero Deo per animas sanctas dicta
esse crediderit, non eis cedat atque consentiat: sive id etiam ore
fateatur, sive aliquo vitio fateri erubescat, aut metuat; vel etiam
pervicacia simillima insaniae, id quod falsum esse novit aut credit,
contra id quod verum esse novit aut credit, etiam contentiosissime
defendere moliatur.
2. Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis Ecclesia Dei
veri, Christum de coelo esse venturum ad vivos ac mortuos judicandos,
hunc divini judicii ultimum diem dicimus, id est, novissimum tempus.
Nam per quot dies hoc judicium tendatur, incertum est: sed
Scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore, nemo qui
illas litteras quamlibet negligenter legerit, nescit. Ideo autem cum
diem judicii Dei dicimus, addimus ultimum vel novissimum; quia et
nunc judicat, et ab humani generis initio judicavit, dimittens de
paradiso, et a ligno vitae separans primos homines peccati magni
perpetratores: imo etiam quando angelis peccantibus non pepercit (II
Petr. II, 4), quorum princeps homines a se ipso subversus
invidendo subvertit, procul dubio judicavit. Nec sine illius alto
justoque judicio, et in hoc aerio coelo, et in terris, et daemonum et
hominum miserrima est vita, erroribus aerumnisque plenissima. Verum
etsi nemo peccasset, non sine bono rectoque judicio universam
rationalem creaturam perseverantissime sibi Domino suo cohaerentem in
aeterna beatitudine retineret. Judicat etiam, non solum universaliter
de genere daemonum atque hominum, ut miseri sint propter primorum
meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis, quae
gerunt arbitrio voluntatis. Nam et daemones ne torqueantur, precantur
(Matth. VIII, 29): nec utique injuste vel parcitur eis, vel
pro sua quique improbitate torquentur. Et homines plerumque aperte,
semper occulte, luunt pro suis factis divinitus poenas, sive in hac
vita, sive post mortem: quamvis nullus hominum agat recte, nisi
divino adjuvetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agat inique,
nisi divino eodemque justissimo judicio permittatur. Sicut enim ait
Apostolus, Non est iniquitas apud Deum (Rom. IX, 14); et,
sicut ipse alibi dicit, Inscrutabilia sunt judicia Dei, et
investigabiles viae ejus (Id. XI, 33). Non igitur in hoc
libro de illis primis, nec de istis mediis Dei judiciis, sed de ipso
novissimo judicio, quantum ipse tribuerit, disputabo, quando
Christus de coelo venturus est vivos judicaturus et mortuos. Iste
quippe dies judicii proprie jam vocatur, eo quod nullus ibi erit
imperitae querelae locus, cur injustus ille sit felix, et cur ille
justus infelix. Omnium namque tunc nonnisi bonorum vera et plena
felicitas, et omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas
apparebit.
|
|