|
1. Multas evangelicas apostolicasque sententias de divino isto
judicio novissimo video mihi esse praetercundas, ne hoc volumen in
nimiam longitudinem provolvatur : sed nullo modo est praetereundus
apostolus Paulus, qui scribens ad Thessalonicenses, Rogamus,
inquit, vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et
nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini mente, neque
terreamini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam
tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini: ne quis vos seducat
ullo modo. Quoniam nisi venerit refuga primum, ut revelatus fuerit
homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur
supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei
sedeat, ostentans se tanquam sit Deus. Non retinetis in memoria,
quod adhuc cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid
detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Jam enim mysterium
iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio
fiat: et tunc revelabitur iniquus , quem Dominus Jesus interficiet
spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione praesentiae suae eum,
cujus est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute, et
signis, et prodigiis mendacii, et in omni seductione iniquitatis, his
qui pereunt; pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut
salvi fierent. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut
credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati,
sed consenserunt iniquitati (II Thess. II, 1-11).
2. Nulli dubium est, eum de Antichristo ista dixisse; diemque
judicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse venturum, nisi
ille prior venerit, quem refugam vocat, utique a Domino Deo. Quod
si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto? Sed in
quo templo Dei sit sessurus , incertum est: utrum in illa ruina
templi, quod a Salomone rege constructum est, an vero in Ecclesia.
Non enim templum alicujus idoli aut daemonis, templum Dei Apostolus
diceret. Unde nonnulli, non ipsum principem, sed universum
quadammodo corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum
multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intelligi
Antichristum volunt: rectiusque putant etiam latine dici, sicut in
graeco est, non, in templo Dei; sed, in templum Dei sedeat ,
tanquam ipse sit templum Dei, quod est Ecclesia: sicut dicimus,
Sedet in amicum, id est, velut amicus; vel si quid aliud isto
locutionis genere dici solet. Quod autem ait, Et nunc quid detineat
scitis, id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis ejus, ut
reveletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte
hoc dicere noluit. Et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant,
pervenire cum labore ad id quod sensit Apostolus, cupimus, nec
valemus: praesertim quia et illa quae addidit, hunc sensum faciunt
obscuriorem. Nam quid est, Jam enim mysterium iniquitatis operatur.
Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc
revelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit, me fateor ignorare.
Suspiciones tamen hominum, quas vel audire, vel legere potui, non
tacebo.
3. Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano; et propterea
Paulum apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam
videlicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum
speraretur aeternum: ut hoc quod dixit, Jam enim mysterium
iniquitatis operatur, Neronem voluerit intelligi, cujus jam facta
velut Antichristi videbantur. Unde nonnulli ipsum resurrecturum, et
futurum Antichristum suspicantur . Alii vero nec occisum putant, sed
subtractum potius, ut putaretur occisus; et vivum occultari in vigore
ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur exstinctus, donec suo
tempore reveletur, et restituatur in regnum . Sed multum mihi mira
est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen quod ait
Apostolus, Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat: non
absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tanquam dictum sit,
Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat, id est, de
medio tollatur. Et tunc revelabitur iniquus: quem significari
Antichristum, nullus ambigit. Alii vero et quod ait, Quid detineat
scitis; et, mysterium operari iniquitatis, non putant dictum, nisi
de malis et fictis, qui sunt in Ecclesia, donec perveniant ad tantum
numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium
iniquitatis, quia videtur occultum. Hortari autem Apostolum
fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseverent, dicendo,
Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat: hoc est, donec
exeat de medio Ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum
est. Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in
Epistola sua Joannes evangelista, Pueri, novissima hora est: et
sicut audistis, quod Antichristus sit venturus; nunc autem
antichristi multi facti sunt: unde cognoscimus quod novissima sit
hora. Ex nobis exierunt: sed non erant ex nobis. Quod si fuissent
ex nobis, permansissent utique nobiscum (I Joan. II, 18 et
19). Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Joannes
novissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio Ecclesiae, quos
multos dicit antichristos: ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad
Christum, sed ad illum novissimum Antichristum pertinebunt, et tunc
revelabitur.
4. Alius ergo sic, alius autem sic Apostoli obscura verba
conjectant: quod tamen eum dixisse non dubium est, Non veniet ad
vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos
in anima mortuos adversarius ejus Antichristus; quamvis ad occultum
jam judicium Dei pertineat, quod ab illo seducentur. Praesentia
quippe ejus erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae, in
omni virtute, et signis, et prodigiis mendacii, et in omni seductione
iniquitatis, his qui pereunt. Tunc enim solvetur satanas, et per
illum Antichristum in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed
mendaciter operabitur. Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint
signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata
decepturus est; ut quod non facit, facere videatur: an quia illa
ipsa, etiamsi erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros
non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes;
maxime quando tantam, quantam nunquam habuit, acceperit potestatem .
Non enim quando de coelo ignis cecidit, et tantam familiam cum tantis
gregibus pecorum sancti Job uno impetu absumpsit, et turbo irruens et
domum dejiciens filios ejus occidit (Job I), phantasmata fuerunt:
quae tamen fuerunt opera satanae, cui Deus dederat hanc potestatem.
Propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc
potius apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur
eis signis atque prodigiis, qui seduci merebuntur: pro eo quod
dilectionem veritatis, inquit, non receperunt, ut salvi fierent.
Nec dubitavit Apostolus addere, et dicere: Ideo mittet illis Deus
operationem erroris, ut credant mendacio . Deus enim mittet, quia
Deus diabolum facere ista permittet, justo ipse judicio, quamvis
faciat ille iniquo malignoque consilio. Ut judicentur, inquit, omnes
qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Proinde
judicati seducentur, et seducti judicabuntur. Sed judicati seducentur
illis judiciis Dei occulte justis, juste occultis, quibus ab initio
peccati rationalis creaturae nunquam judicare cessavit: seducti autem
judicabuntur novissimo manifestoque judicio per Jesum Christum,
justissime judicaturum, injustissime judicatum.
|
|